PL 188, col. 1100

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

et gloriosam commutata est, ut praedicta persona
videns haec et multum delectata in his, a pio desiderio
suo fraudata non sit, quo Christum in suo sacerdote
concupivit videre, cum tamen inter haec ipse
sacerdos non aliud quam divinum quemdam, solito
tamen amplius, boni zeli in semetipso fervorem senserit,
sicut inter sacrificandum, quo non aliud circa
se, quam bonam Dei gratiam sibi inesse persensit.
Et haec sunt dona tua, Christe, atque haec largitas
donationum tuarum circa nos, Spiritus
sancte, Paraclite Deus, qui sic humiles consolaris,
ut moerentibus siceram propinare consuevisti, juxta
quod mater tua, o Lamuel, id est vir in quo est
Deus, Domine Jesu Christe, a te postulavit, dicens: Noli,
inquit, regibus, o Lamuel, noli regibus dare
vinum quoniam nullum secretum, ubi regnat ebrietas,

ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum et mutent
causam filiorum pauperis. Date, ait, siceram moerentibus
et vinum his, qui amaro sunt animo; bibant
et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur
amplius [(Prov. XXXI)]
. De quibus verbis nunc
per singula dicendum non est. Et gratias tibi ago,
Domine Deus, Pater coeli et terrae, qui abscondisti
haec a sapientibus et prudentibus, regibus videlicet
vel praememoratis hujus mundi consolationes habentibus,
neque istam consolationem non quaerentibus
ac provide recipere non valentibus; revelasti
autem parvulis [(Matth. XI)] . Ita postquam sic placitum
fuit apud te, qui etiam inter ejusmodi visitationes
foris apparentes ac praesentiam Spiritus
sancti adesse declarantes, intus visibiliter in Sanctis

animabus operaris; dum eis juxta visionum
formulam aliqua dona spiritalia, verbi gratia, sermonem
sapientiae et scientiae, vel etiam fortitudinis
constantiam aut aliquod ejusmodi donorum infundis,
in quibus humiles tui consolationes habeant, et
dum exercentur in his, egestatis suae obliviscantur,
et doloris sui non recordentur amplius: per quos
loquentes vel scribentes dum quilibet caeterorum
vocem Spiritus sancti audierit, nescit unde veniat
aut quo vadat [(Joan. III)] .
Parco autem in talibus gloriari; etenim nec expedit,
ne forte dicatur mihi: Ecce somniator venit;
venite, occidamus eum [(Gen. XXXVII)]
. Etenim et sic
tacenti et in humilitate Domino servienti a malis

quibusdam agricolis dictum mihi: Hic est haeres,
venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas [(Matth. XXI)]
.
Quippe in sedibus episcopalibus non
interim timetur ordo monasticus niger aut griseus,
braccis vestitus aut spoliatus, sed neque novitiae
adinventionis adeo timetur clerus laneis tunicis
indutus, ut in ipsis sedibus tanquam haeres legitimus
sedere debeat. Sed in meis domesticis, laneis
ac pelliceis ad necessitatem et lineis ad sui ordinis
honestatem simul et mysterii rationem contectis,
byssinus vestium Aaron candor, et Jacobi apostoli
collobium album pertimescitur. Unde etiam dicitur
ei: Hic est haeres, etc. Nec vero debuerunt oves meae,
videlicet domesticae animae, suae innocentiae idcirco
abhorrere habitum, quod in eo lupos quamplurimos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.