PL 188, col. 1101
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
viderunt contectos, cum et potens sit Dominus de
lupis agnos facere, aut lupis ejectis agnos introducere.
In quo etiam ordine hoc forsan odit diabolus,
quod ad similitudinem primaevae institutionis apostolorum
ita mediocriter et communiter omnibus institutus
est, ut in eo non solum virorum sed et mulierum
agmina in suis turmis convenienti clausura
distincta cohabitent, parvuli quoque pueri et puellae, senes cum junioribus nomen Domini laudent
[(Psal.
CXLVIII)]
, sicut per Isaiam in typo praedictum est;
quoniam leone cum haedo, vitulo quoque cum urso
et lupo cum agno commorante simul etiam requiem
habituri essent catuli eorum [(Isai. XI)] ; sic videlicet
nostro vero Jacob viae suae processum temperante,
sicut viderit greges suos et parvulos posse:
quod si plus in ambulando cogeret laborare, morerentur
una die cuncti greges. Sed et Moyse, meis
domesticis viris, vere Israelitis cantante Domino
gloriose magnificato, maxime simul cum mulieribus
communis vitae choros ducentibus, id est canticum
musica melodia concelebrat, dicens: Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est [(Exod. XV)]
.
Ut videre sit prope crucem Domini, hinc discipulum
in masculino, hinc mulierem in muliebri sexu, discipulo
commendatam, assistere. Videant principes
et irascantur; dolores obtineant habitatores Philisthiim;
Moab obtineat tremor; obrigescant habitatores
Chanaan; irruat super eos formido et
pavor in magnitudine brachii tui, Deus, dum vera
Israel, te duce, ad terram promissionis, terribilis
ut castrorum acies ordinata, incedat [(II Paral. XX)] .
Sed et illud in meis domesticis odit forsitan diabolus
omnium bonorum inimicus, quod juxta praeceptum
Domini a gemino fermento caveant studiosi.
Hinc mundanae superfluitatis pompa et
illecebris tanquam Herodis fermento se abstinent;
hinc vero a novitatis superstitione tanquam fermento
Pharisaeorum cavent [(Matth. XVI)] , usum videlicet
antiquum Ecclesiae tam in habitu, quam in
abstinentia ac jejuniorum et officiorum divinorum
modis reputantes tenendum. Non facile vel in dextram
vel in sinistram declinant, ut, juxta regulare
Patris Augustini praeceptum hoc sollicite, tam in
mollitie quam in austeritate, tam in pretio quam
in vilitate vestium, cavere videantur, ne notabilis
sit eorum habitus.
CAPUT IX. De tonsura.
Etenim in tonsuris vel rasuris capitum suorum
Christo capiti suo, regi summo et sacerdoti vero,
quem et unxit Deus Dominus in regem et sacerdotem
ac in prophetam prae participibus suis, ipsi, de
quibus loquor, domestici mei, regalis ac sacerdotalis
unguenti participes effecti, cupientes etiam in
schemate visibili consignari, non modo non, sicut
mos quondam haereticorum erat, modicum in summitate
capitis circulum radentium, quae etiam usque
hodie penes quosdam perduravit abusio, sed juxta
Patrum diffinitionem totam capitis superiorem partem