PL 188, col. 1102

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

radunt, inferius solam circuli coronam relinquentes,
ut in rasa vel plana parte capitis sacerdotalis
thiarae schema sit, et in circulo capillorum
regalis coronae praefulgeat insigne; ne videlicet
quempiam illorum, more Absalonis, gravans caesaries,
etiam peccaminum mole oppressum, notabilem
reddat; vel, tanquam more Judaeorum, velamen
adhuc super cor habentium, non coronatus ac
infulatus, sed pelliceatus incedat. Nunc vero in rasa
parte, ut dictum est, capitis recte sacerdotalis sanctimoniae
in nobis est signum; ut quomodo inter
summitatem capitis nostri ac coelum nihil medii
obstaculi interest, ita mentem nostram curis terrenis
spoliatam orationis tempore, quo minus Deo
immediate cohaereat, nihil valeat retardantis sollicitudinis

tegere.
Verum quanquam in his, non secundum carnem
militantes, tamen in carne ambulamus, in qua, ut
novit Pater noster coelestis, omnibus etiam terrenis
subsidiis indigemus, decet in viro perfecto eadem
terrena subsidia congruae dignitati mentis subordinari,
juxta quod dicitur: Laeva ejus sub capite
meo [(Cant. II)]
, ita videlicet, ne gravent mentem aut
obnubilent; sed prudentis dispositionis ordinationem
coronent, ut hinc sapienter contemplando,
hinc prudenter disponendo vel agendo sacerdotalis
regni non incassum insignibus decorentur. Jam
vero, quoniam ista perfectio ac perfectionis conservatio
non unius diei opus est, siquidem et affectionum

nostrarum pili non radicitus evulsi, sed
propositae semel sanctimoniae novacula rasi, iterum
de reliquiis innatis nobis ac residentibus in nobis
miserrimae mentis nostrae increscunt, dum curam
carnis facientes vel temporalia procurantes metas
necessitatis excedimus, et curis superfluis sensum
onerantes multiplicamus, juxta quod scriptum est: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX)]
.
Hinc illa per quotidianam poenitentiam
et confessionem mutuam crebra nobis innovatio
necessaria est, in qua renovatur, sicut aquilae,
juventus nostra, quam Psalmista inquirens: Exercitabar,
inquit, et scopebam spiritum meum [(Psal. LXXVI)]
.
Ob cujus innovationem intrinsecam juxta quod

dictum est a Domino: Mundate quae intus sunt, et
quae foris sunt munda erunt [(Matth. XXIII)]
; etiam
corporum nostrorum capitibus per lavacra, novacula
et forfices crebras innovationes admittere
solemus, ut in hac quoque parte sacerdotalis vel
clericalis ordinis tanquam Ecclesiae sponsi manus
sint tornatiles, per mysticas coelestium rationes
aureae ac plenae hyacintis [(Cant. V)] .
Sane haec coelestis numismatis formula semel in nobis
bene coepta, ne per tonsoris vel rasoris incuriam
depravetur, ad Patris coenobii diligentiam pertinebit,
per singula rasurae tempora capita contemplari, vel
alteri diligenti inspectori videnda et emendanda rasurae
vitia committere, qui praevidebit, quod et tota capitis
monachi superior pars radatur, et inferior coronae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.