PL 188, col. 1103

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

extremitas aurium solum summitatem attingat, et
auris tota pateat. Hanc vero tonsurae vel rasurae
formulam post legalem in Nazareis et evangelicam
in apostolis auctoritatem etiam a Toletano concilio
tertio trahimus, cujus capitulum quadragesimum
ita se habet: « Omnes clerici vel lectores, sicut
levitae et sacerdotes, detonso toto capite superius,
inferius solam circuli coronam relinquant, non
sicut hucusque in Galliae partibus facere lectores
videntur, qui prolixis, ut laici, comis in solo capitis
apice modicum circulum tondent. Ritus enim iste
in Hispanis hucusque haereticorum fuit; unde oportet,
ut pro amputando Ecclesiae scandalo hoc signum
dedecoris auferatur et sit una tonsura vel
habitus, sicut totius Hispaniae usus est. Qui autem

hoc non custodierit, fidei catholicae reus erit. »
CAPUT X. De superpelliceis.
Similiter et in toga linea candida talari et ampla,
quam superpelliceum dicimus, antiquum Ecclesiae
usum retinentes, et crucis in ea Dominicae formulam
praetendentes, nihil novitatis admittunt, in
lineae vestis candore vitae innocentiam, carnisque
munditiam multa castigatione elaboratam; in amplitudine
charitatis largitatem; in longitudine
usque ad talum operis boni usque in finem perseverantiam
significantes, simul et beatos se et pacificos
demonstrantes; eo quod et Romani proceres
in pace talari toga usi antiquitus sint. Cujus et tunicae
lingua semper soluta et aperta est, semper

paratos ad satisfactionem poscenti nos rationem et
doctrinam demonstrans, et contradicentes redarguere,
et utiles esse in sermone aedificationis,
docendo et erudiendo, in omni loquendi tempore
debere. Sicut lingua camisiae semper clausa et sursum
nexa est, cordis nostri et oris in vaniloquiis
et malis sermonibus aeternam custodiam vel clausuram
significans, qui etiam ab aedificationum colloquiis
interdum propter taciturnitatem abstinere
debemus, ut in veritate dicere Domino valeamus: Secretum
meum mihi, secretum meum mihi [(Isai. XXIV)]
.
Item: Obmutui et silui a bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Et
illud: Posui ori meo custodiam, cum consisteret
peccator adversum me [(ibid.)]
.
CAPUT XI. De camisia.

Raro namque tacuisse poenituit, saepe nocuit esse
locutum. Mors quoque et vita in manu linguae, et
qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir.
Linguam vero nullus hominum domare potuit [(Jac. III)] .
Quod ergo apud homines impossibile est,
apud Deum possibile non dubitatur [(Matth. XIX)] .
Proinde sursum cordis nostri et oris lingua nectitur,
ut quo a terrenis vel humanis eloquiis clauditur,
eo divinorum eloquiorum et cum Deo soliloquiorum
secretis reseretur. Sicut enim non in
solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit
de ore Dei [(Matth. IV)]
; ita et lingua non solum
humani, sed et divini eloquii vel colloquii ministra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.