PL 188, col. 1119

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

Ita Oudinus. Cum autem Lotharius imperator jam obierit anno 1138, quem insecutus est Conradus,
ac dein Fridericus, verosimile est, praesentem epistolam apologeticam jam ante annum 1138 scriptam
esse; quia post susceptam legationem Constantinopolitanam non videtur illi in perpetuis negotiis superfuisse
tempus pro ejusmodi materiis. Attentionem utique absorbuisset v. g. opus illud egregium contra
Graecos, cujus exemplar manuscriptum etiam reperi apud nostros canonicos Neocellae in Tiroli. Praesens
autem opusculum ex codice ms. communicatum mihi est humanitate RR. DD. Augustini Eichendock,
nunc laudatissime fungente generalatus munere in congregatione Windesheimensi.
Epistola venerabilis Anselmi Havelbergensis episcopi ad Ecbertum abbatem Huysborgensem contra eos qui importune contendunt, monasticum ordinem digniorem esse in Ecclesia quam canonicum.
Anselmus pauper Christi Havelbergensis vocatus
episcopus, Ecberto Huysburgensis coenobii venerabili
abbati salutem, propter quam Christiani nuncupamur
et sumus.
Sicut is, qui ea, quae charitatis sunt, lege charitatis
tractat et administrat, amplectendus est; ita
nihilominus e regione, qui contra charitatem niti
tentaverit, officio charitatis monendus est, ne dum
decipitur specie recti, ponens lucem tenebras, et
tenebras lucem, dulce amarum, et amarum dulce,
et dicens malum bonum, et bonum malum, de
bono in malum corruat, lucem deserendo, tenebras
apprehendat, et quod dulce est respuendo, id quod
amarum est, non sano palato degustandum eligat.
Nuper, cum more meo solus sederem, et Epistolarium

beati Hieronymi forte legerem, supervenit
quidam frater, et attulit mihi quoddam scriptum.
Quod cum ego arripuissem, et tanquam recentium
litterarum avidus, subito perlegissem, inveni scriptum
illud non tam otiosum quam etiam onerosum,
et continuo valde miratus sum prudentiam tanti
viri, qui hoc scriptum sic inchoaverit, sic ordinaverit,
et sic finierit: Et ecce! titulus ipsius scripti
ex improviso apparuit, et te auctorem sui esse
innotuit. Deinde studiosus relegens et singula
quaeque animadvertens inveni quaedam superstitiosa,
et dictu inutilia, quae tu tamen quibusdam
ratiunculis ex opinione adductis, et quibusdam
auctoritatibus ad tuum sensum revocatis nisus es

approbare. Quantum vero malum sit, quamvis sacram
Scripturam suo sensui emancipare, et non
potius divinae Scripturae suum sensum adaptare,
nulli incognitum esse debet qui sacris lectionibus
vacare consuevit. Contendis siquidem per divinam
Scripturam divinando eam contra divinam Scripturam,
et sicut ex verbis tuis colligi potest, asseris
universos tam Veteris quam Novi Testamenti
fideles monachos fuisse, et non vereris aperte dicere:
Scripturam illam, quam scribit Lucas evangelista: Erat illis cor unum et anima una,
etc., etc. [(Act. IV)] ,
ad societatem monachorum, et non potius
ad apostolos et eorum asseclas pertinere, inter quos
nec nomen quidem monachorum tunc temporis
sciebatur, unde et idem liber Actus apostolorum,

non Actus monachorum inscribitur. Adducis etiam
quaedam verba beati Augustini in psalm. CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare in unum,
in quibus ipse quidem apostolicam et communem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.