PL 188, col. 1120
Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P
vitam patenter commendat, quae tu tamen ad monasticam
tantummodo professionem satis imperite niteris
retorquere. Dic mihi, frater, nunquid illi quingenti,
qui Dominum post resurrectionem viderunt (sicut
commemorat apostolus Paulus) monachi erant?
nunquid centum viginti, qui simul erant in loco
uno post resurrectionem Domini, et ascensionem
in coelum, quibus in uno loco constitutis supervenit
Spiritus sanctus in die Pentecostes missus de coelo,
sic missus; sicut promissus; num, inquam, omnes
isti monachi erant? quibus tamen jucundum tanquam
fratribus habitare in unum. Inseris etiam
quaedam ex scriptis Joannis Chrysostomi, quae idcirco
recte non potes intelligere, quia charitatem
circa monachos tantum restrictam, et non potius
ad omnes Catholicos dilatatam videris habere. Postremo
vero nescio cujusdam Roberti doctrinam adnectis,
cujus auctoritas, quia in Ecclesia ignoratur,
ea facilitate contemnitur, qua probatur: fortasse
tamen apud vos magnus habetur, non ob id, quod
aliqua magna scripserit, sed ob hoc, quod monachorum
abbas exstitit; ego sane quaedam scripta
illius, fateor, curiosa novitate legi, ipsum etiam
novi et vidi, sed pulchre dictum Graecos proverbium
in illo verum reperi: Pinguis venter non gignit tenuem
sensum. Sed, quaeso, frater charissime, quare tecum
tantum laboras? quare tantopere aerem verberas?
quare tanto studio pro monastico ordine, quem
nemo sapiens impugnat, disputas? nimirum ideo
facis, ut aliqua dicendo illis placere, ac pluribus
possis innotescere. Sed, ut vulgo dicitur, noli vesicas
pro laternis vendere, tu autem hoc non facis,
nisi forte pueris simplicibus, indoctis, vel etiam
idiotis quaeque nova mirantibus; ut quid scribendo
fodis cisternas, quae non valent aquas continere?
qua temeritate praesumis aquam turbidam pueris
Dei scribendo propinare? qui utique communicantes
carni et sanguini Christi non crudum, sicut tu,
sed assum totum agnum edentes, fontem aquae
vivae in divinis eloquiis quotidie haurire consueverunt.
Timeo pro te, et propter Deum, timeo de te,
ne forte, dum venerabilem tunicam, quam nemo
Christianus, nisi amens impugnat, incassum et
otiose defendis, tunicam Christi vestem scilicet
charitatis scindere volendo amittas. Miror tamen,
utrumne haec faceres, si monachus non esses. Ego
monachus non sum, attamen monasticum ordinem
tecum defendere paratus sum, quippe tot sancti, tot