PL 188, col. 1122
Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P
illi in solitudinibus errantes, etc., tu in medio tuorum
in excelso solio securus sedes, quae omnia ideo
breviter dixi, ne si in comparatione tui et illorum
meram veritatem exprimam, charitatem quam aedificare
intendo destruam, et vulnus quod sanare
proposui magis videar sauciare: potiusque volo ut,
me tecente tu te ipsum considerando comparatione
illorum examines, quam me loquentem, et quod
verum est, digito licet ingrato monstrantem, et
nimis ad vivum lingua resecantem conturberis et
irascaris, quem ego semper mansuetum, semper
hilarem, semper jucundum, semper benevolum,
semper pacificum, et nunquam turbatum videre, et
audire et amplecti cupio. Verumtamen in his omnibus,
nec tibi, nec alicui modernorum monachorum
nomen aut meritum auferre intendo, praecipue cum
ego tanquam peccator habens caput multis obvolutum
timoribus, una cum omnium nostrum subsidio
cupiam salvari, et in numero pauperum Christi
nomine ac merito inveniri. Sed jam nunc ad verba
tuae scripturae redeamus.
Confusa est, inquis, dignitas monastici ordinis,
eo quod quidam Petrus praepositus clericorum canonicorum
in Hamersleve communem vitam in
apostolicae institutionis professione degentium monachus
factus requiratur, et ad ordinem pristinum,
quem certo, sicut ego affirmo, deserere sine causa
evidenti, non licuerat, revocatur. O Christianum
omni dignitate indignum, de aliqua iniqua dignitate
contentiosum! Sed fortasse de dignitate coelesti
dixisti: est enim dignitas alia coelestis, alia terrestris:
quod si de dignitate terrestri contendis,
terrenus es, et certe dignitate te indignum, omni
vero bonorum indignatione dignum ostendis; quod
si autem de coelesti dignitate dicendum existimasti,
quare lamentaris quod illa sit confusa? quae ab
omni confusione prorsus est aliena, et omnino
liberrima? consequenter ergo verum est, nec illam
dignitatem, quae terrestris est, a bono Christiano
esse appetendam, nec illam, quae coelestis est, ab
aliquo Christianorum credendam vel dicendam nullo
modo esse confusam.
Causaris etiam hoc nomen regularis canonicus,
et dicis illud esse novum, et ideo contemptibile,
quasi necessaria sit illa consequentia, si novum,
tunc contemptibile; quod quidem contemptibile argumentum
quam sit contemptibile, nulli, qui syllogistice
loqui noverit, est incognitum; equidem
omne quod antiquitatem vel vetustatem suscepit,
aliquando novum fuisse certissime constat, ideoque
non quia novum est aut novum fuit, aliquid plus
minusve est contemptibile; nec quia vetus est aut
vetus erit, aliquid plus minusve est acceptabile:
sed sive vetus sive novum sit aliquid, si tamen
bonum est et utile, jure omnibus bonis debet esse
acceptabile. Sunt enim antiqua bona, sunt et nova
bona, et sunt antiqua mala, et sunt nova mala:
et certe, sicut antiquitas vel novitas malorum nullam
eis affert auctoritatem, ita nihilominus nulla