PL 188, col. 1129

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

fructificanti indigna fieri debet injuria. Patet
etiam communis usus totius Ecclesiae. quod sicut
nullus monachorum in archidiaconatum vel archipresbyteratum,
vel in aliquam parochiam assumitur;
ita nullus canonicus regularis a judiciis ecclesiasticis,
aut synodalibus causis, aut gerenda cura
animarum, sive a quolibet officio vel dignitate ecclesiastica
removetur, verum etiam a rudi populo
plerumque expetitus, eligitur, assumitur, et tanquam
lucerna in caliginoso loco lucens, et verbo et
exemplo docens diligitur et honoratur. Quicunque
igitur suae malevolentiae volens satisfacere, canonico
ordini in hoc detrahere tentaverit, quid dicat, quare
dicat, contra quem dicat, prorsus ignorare, vel
tanquam omnium scripturarum imperitissimum sola

invidia boni malitiose exaestuare [constat]. Cum vero
opportunum fuerit, de hoc verbo plenius aliquid
aemulis respondebo, quod desuper mihi insinuabitur,
ut et dentes eorum in ore ipsorum conterantur [(Psal.
LVII)] , et deposita caligine invidiae vel ignorantiae
resipiscant, et corrigantur. Porro jamjam procedamus,
et tam ad verba tua, quam quorumdam
monachorum respondeamus, qui se tantum contemplativos
jactitant, ut saltem hoc modo, quasi
favente sibi, sicut eis videtur divina Scriptura clericis
nunc in activa vita sudantibus, tunc in contemplativam
vitam se erigentibus superciliose nimis
se praeferant, qui ut, praestante Domino, aut
sic essent activi, ut contemplativos non calcarent,
aut sic essent et contemplativi et activi, ut nec

illos nec ipsos spernerent, sed potius tempore sanctae
contemplationis bonos activos amarent, et rursus
tempore bonae actionis sanctos contemplativos
diligerent. Sed tam mihi quam tibi valde metuendum
est, frater charissime, ne dum altrinsecus de
his quae certis limitibus a sanctis Patribus in
summa theologia proficientibus tractata sunt, scribendo
disputamus, et contemplativa vita, et in
activa vita offendamus, et charitatem, quam mutuo
aedificare debueramus, invicem provocando destruamus.
Sed in Domino confido, quia charitas, quae diffusa est in cordibus nostris per
inhabitantem Spiritum [(Rom. V)]
,
patiens est, benigna est, non aemulatur,
non inflatur, non irritatur, non cogitat malum,

congaudet veritati, omnia sustinet, etc. [(I Cor. XIII)] .
Quod si tu, quia monachus es, sacrificium turturum
offerre praesumis, non tibi vile, nec contemptibile
minus videatur, si ego, qui sum clericus et
pauper Christi, hostiam pauperum, pullos videlicet
columbarum ad templum Domini humiliter offero.
Proin jam videamus, si vel Veteris vel Novi Testamenti
insignes praecones in activa vita laudabiliter
viventes, ejus, quae dicitur contemplativa, ullo
modo fuerint expertes, ut sic nuncuparentur activi,
quod etiam manifestissime non possent vocari contemplativi.
Abel primus justus pastor ovium, typum
gerens pastorum animarum a contemplatione divina
nullo modo expers fuisse credendus est, cujus
bona munera a bono Deo narrantur accepta (Gen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.