PL 188, col. 1130

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

IV). Noe justus [(Gen. VI)] , rector arcae ecclesiasticae,
quomodo a contemplatione divina potuit esse alienus,
per quem et cum quo Deus salutem illorum
disposuit, quos in diluvio perire noluit? Abraham
tam carne, quam fide pater multarum gentium [(Gen. XVII)] ,
nunc in Ur Chaldaeorum, nunc in aliquo
montium, nunc in terra Chanaan seu in aliis
quibuslibet locis legitur Dominum contemplatus
esse, et ejus familiari allocutione beatificatus. Jacob
pater duodecim patriarcharum in Rachel et Lia
utriusque vitae, contemplativae scilicet et activae, figuram
gerens, facie ad faciem Dominum vidisse
legitur [(Gen. XXXII)] , et angelos per scalam ascendentes
et descendentes, ipsum quoque Dominum
coelesti scalae innixum coelitus contemplatus fuisse
[(Gen. XXVIII)] .
Moyses, cum pasceret oves Jetro soceri
sui sacerdotis Madian, et minasset gregem ad
interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb, apparuitque
ei Dominus in flamma ignis de medio rubi
et videbat quod rubus ardebat, et non combureretur.
Dixit ergo: Vadam, et visionem hanc magnam videbo [(Exod. III)]
.
O magna visio! o ingens contemplatio!
quomodo contemplativus non fuit, qui exordium
nostrae in rubo ardente et non comburente,
tanquam in ipsa beata virgine Maria sine concupiscentia
carnali praegnante tam longe praevidit? Idem
Moyses postmodum dux populi Dei factus in montem
vocatur a contentioso populo caligine interposita,
contemplatione et allocutione divina de lege
ac regimine populi, de ordinatione sacerdotii et

dispositione tabernaculi foederis instruitur, et tanquam
famulus in tota domo Dei per coelestium contemplationem
ad terrestrium actionem divinitus docetur,
et aptus praeparatur, cum quo etiam Dominus,
sicut amicus ad amicum locutus fuisse legitur.
Omnia, inquit, fac ad exemplar eorum quae vidisti
in monte [(Exod. XXV)] . Josue et Caleb ejusdem
populi duces, dum ad terram promissionis explorandam
et contemplandam vadunt, contemplativorum
secreta coelestis patriae rimantium figuram apte
gerunt, qui etiam ad populum redeuntes, et botrum
in vecte reportantes ad occupandam fertilissimam
terram animos omnium viriliter excitaverunt, et
tanquam boni doctores in Ecclesia Dei virtutis

exemplum seipsos, praecedendo populum, praebuerunt [(Num. XIII)] .
David rex et propheta, nec regnum,
cui bene praefuit, propter prophetiam neglexit,
nec prophetiam, qua humiliter abundavit, propter
regnum bene administratum perdidit, unde et
multa vice succedente gratia modo perfectus contemplativus,
modo perfectus activus exstitit, quod
et testimonio divino probatur: Inveni, inquit Dominus, David filium Jesse secundum cor meum
[(Act.
XV)]
. Quis credat Danielem virum desideriorum in
medio Babylonis a contemplatione divina fuisse prorsus
alienum? [(Dan. II.)] Quis aestimet tres pueros
in caminum ignis missos contemplativos non fuisse,
qui etiam Filium Dei secum in fornace meruerunt
habere? [(Dan. III)] , et Ezechiel de sanctis animalibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.