PL 188, col. 1134

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

aliis locis Evangelium docuit, ecclesias fundavit,
episcopos ordinavit, presbyteros instituit.
Ecce animalia Dei sancta in similitudinem fulguris
coruscantis ardent et lucent, vadunt in contemplationem,
revertuntur in actionem, nec minuuntur,
sed augentur merito et in retributione. At vero tu
semel in Sancta sanctorum introiens, si tamen adhuc
intrasti, summis pontificibus modo ingredientibus,
modo egredientibus, tu, inquam, solus,
sicut tibi videtur, nunquam es egressus. O ingens!
o magnum! o sublime! o incomparabile meritum!
semel Sancta sanctorum intrasti; si tamen intrasti,
et deinceps, sicut tu arbitraris, non existi. O
quale et quam singulare continuae et interminabilis
contemplationis privilegium in carne, quod nec ipsi

Aaron, nec alicui summorum pontificum, nec ipsis
apostolis, qui Dominum in carne viderunt, concessum
est! O ineffabilis beatitudinis virum, solum
solis coelestibus dignum! optimam partem elegisti,
quod sine intermissione pleno gaudio fueris, jam
adimpletus es laetitia cum vultu Dei, jamjam delectationes
in dextera ejus possides usque in finem [(Psal. XV)] ,
imo ante finem! quid ergo de caetero
tibi sit exspectandum, miror: quod si sic est, bene
est, beatus es, cujus cogitationum reliquiae diem
festum agunt Domino quotidie [(Psal. LXXV.)] . Sed
ne fallaris: nam plerumque Satan transferre se in
angelum lucis solet, et dum tu, vel quilibet devotus
intendit contemplari eum, qui lucem habitat inaccessibilem [(I Tim. VI)] ,
ille invidus animo ad summa

tendenti subito accurrit et vera quaerenti seipsum
dolose ac fallaciter objicit; et quia semper
similis vult esse Altissimo, se altissimum nequiter
fingit, et corda simplicium terrea adhuc inhabitatione
caligantia, et spiritus et bonorum summum
bonum inquirentes, et ubi sit vita et veritas flagrantissime
investigantes, similitudine veri inique
decipit; quippe esca ejus electa, et fiduciam habet,
quod influat Jordanis in os ejus. Vide ergo et tu,
ne fallaris: invenisti mel, comede quod satis est;
nam qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria [(Prov. XXV)]
.
Fortasse mihi indignaris, qui ausus sum talia
verba scribere, praecipue cum tu in tertium coelum

raptus, et in paradiso evectus, solus post Paulum
arcana verba soleas audire, quae non licet homini
loqui [(II Cor. XII)]
; sed mihi videtur quod lux de coelo
a Deo te circumfulserit, et illuminatione sui te in
terram prostraverit, ut tremens ac stupens apertis
quoque oculis parum aut nihil videas. Ad manus ergo
trahendus es, et a familiaribus tuis custodiendus, quia
necessarius tibi est Ananias, qui, jubente Domino,
te visitet, et tibi manus correctionis imponat, ut
squamis nebulosae caliginis, quae clarum tibi lumen
hactenus intercludere videbantur, ab oculis tuis cadentibus,
visum recipias, et Spiritu sancto implearis,
et accepto divinae Scripturae cibo ad defendendum
conforteris, quod tanquam aemulator monasticarum
traditionum non juste, sed temere impugnare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.