PL 188, col. 1135
Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P
videbaris. Sed vero inveniemus Ananiam, quem tu
arbitreris tibi sufficere? Ananias interpretatur gratia
Dei; illa vero, oro, manus bonae operationis imponat,
illa te jacentem erigat, illa oculos serenae
contemplationis tibi aperiat, illa te ad rationale
obsequium in tua professione erudiat, et ab inutili
et vana veritatis imaginatione te custodiat. Porro,
sicut opinor, imo ut verius credo, non omnium
monachorum haec est sententia, quae tua; quis enim
sapiens, quamvis etiam sit monachus, ambigat, monachos
tunc non esse contemplativos, quos etiam
nullatenus, aut vix tunc dixerim activos, cum quidam
eorum foris fora circumeunt, cum de possessionibus
contendunt, et ad saecularia negotia transeunt,
cum colonos suos extorta pecunia exasperant,
cum alii domi, rupto silentio, fabulas et otiosa contexunt,
cum omnem religionem considentes dijudicant:
cum aliqui Jesum in minimis suis venientem,
sicut solent, ut verum fatear, benigne suscipiunt,
et frequentes circa officium Marthae devote satagunt,
cum denique alii scribendo, legendo, cantando,
modulationi inserviendo quidpiam etiam boni
operis et utilitatis monasterii actitant; inter quos,
nisi fallor, aliqui adeo simplices sunt, ut aliis foris
laborantibus, et pro communi necessitate monasterii
utiliter et laudabiliter invigilantibus, id contemplativam
vitam esse putant, in claustris scilicet complosis
manibus, et contricatis manicis otiose sedere,
victum otiosum habere, vestitum otiosum accipere,
secure et otiose dormire, de angulo ad angulum
suspenso gradu pro libitu deambulare, abcessum
et adventum abbatis, et absentiam sive
praesentiam prioris astuta inquisitione explorare, ea
quae foris sunt a supervenientibus vaga curiositate
investigare, perplexa multiplicitate signorum, lingua
tacente manuque inquieta officium ejus usurpante,
universa confundere, et, ut breviter includam, omnibus
super necessitatem otiose abundare, et abundando
otiose vivere. Qui si cursum propriae voluntatis
aliquando viderint impediri, continuo indignantur,
et vel clanculo murmurant, vel in aperto
pertinaciter obstrepunt, saepe etiam ad latibula simulatam
forte patientiam configunt, superbam taciturnitatem
sub specie religionis sibi eligunt, jejunia
pravae indignationis potius quam piae devotionis
sine fructu ad tempus sibi imponunt, et dum suae
tentationis miserias et culpas intus excoquunt, et
foris confitendo ac poenitendo non aperiunt, calicem
propriae amaritudinis poenaliter bibunt. Inter quos
etiam nonnulli turrim fortitudinis et humilitatis
ascendentes, suavitatem et convivium contemplativae
vitae uberrime et avidissime gustantes, interdum
vino compunctionis inebriantur, et interdum, sicut
adipe et pinguedine repleti spiritualiter delectantur [(Psal. LIX)] .
Et quidem meum propositum in hac
parte hujus epistolae, non est canonicorum, sive
monachorum ordinem, vitam, habitum discutere,
vel jampridem descriptum describere, vel occasione
tuae epistolae provocatus volui probabiliter ostendere,