PL 188, col. 1136

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

contemplativam vitam, non solum nec semper
esse, vel esse posse indifferenter omnium monachorum,
quemadmodum ipsi autumant, unde et speciale
nomen et titulum contemplationis sibi prae
caeteris usurpant, verum etiam canonicorum professionem
hoc non impedire, quin aliquando trahente
gratia ad summam contemplationis arcem
devotissime subleventur, quod etiam, ut melius possit
fieri in gerenda proximorum cura plerumque solent
mereri. Proin, ut jam patenter videamus et
cuilibet, etiam parum sensato, liquido appareat,
utrumne ordo canonicus an ordo monasticus, quorum
utique, licet utrique boni sint, diversum est
vivendi propositum; utrumne, inquam, iste vel
ille in Ecclesia Dei magis sit utilis vel necessarius,

constituamus nunc omne genus monachorum
prorsus nudum et sine ordinibus ecclesiasticis, sicut
antiquitus fuisse constat, et nemo gnarus litterarum
dubitat, et subtrahamus interim omne genus
clericorum: dic, quaeso, frater, quomodo stabit Ecclesia,
quae sine archiepiscopis, episcopis, sine presbyteris,
sine diaconibus, sine inferioribus clericorum
ordinibus nequidem vocari nec esse potest
Ecclesia? Rursus: Tolle interim omne genus monachorum,
et in Ecclesia Dei secundum ordinationem
Christi, juxta Apostolum habeamus alios quidem
prophetas, alios apostolos, alios vero evangelistas,
alios autem pastores et doctores, et alios
clericorum ordines: nonne isti sufficiunt ad consummationem
sanctorum in opus ministerii in aedificationem

corporis Christi [(Ephes. IV)]
, quae est Ecclesia?
quae tamen, etsi absque monachis bene ac ordinate
consistere posset, decentius tamen et pulchrius
tanquam varietate circumamicta diversis [(Psal. XLIV)]
electorum ordinibus exstruitur et decoratur;
in qua, sicut bonus et perfectus monachus,
plus quam ineptus clericus diligendus est et imitandus;
ita bene et regulariter vivens clericus optimo
etiam monacho procul dubio semper est praeferendus.
Ego sane justum et bonum esse putaverim
omnes clericos regulariter vivere, nec quemdam eorum
monachum fieri; eos vero, qui regulariter vivere
nolunt, aut in ordine suo corrigi et emendari,
aut bonos monachos passim omnes licite

fieri.
Jam vero de duobus ordinibus duas probabiles
personas eligamus, et ut veritas eorum quae dicta
sunt apertissime clareat, eas, et earum studia et officia
ac merita in alterutrum comparemus: verbi
gratia, Paulus apostolus significatur Regis aeterni,
dux verbi Dei, vas electionis ad portandum nomen
Domini coram regibus et ducibus; disputans semper
et suadens de regno Dei; multos Judaeorum, plurimos
Graecorum, nonnullos etiam Romanorum sive
per sermonem, sive per Epistolas ad orthodoxam
fidem colligens; non sibi, sed Deo strenue militans;
Ecclesiam Christi, quasi a fundamento novo
aedificans et plantans; plures ex gentibus legibus
Christi tanquam bellator fortis subjiciens; nomen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.