PL 188, col. 1257
Epistola ad Matthaeum de variis quaestionibus (Gislebertus Porretanus), J. P. Mi · De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne
facere consuevimus. Cum enim ministri nostri vinum
in calicem oblaturi infuderint, de miscenda
vino aqua non eis credimus, nisi jam oblato nobis
pane et offerendo calice vel ipsi prae oculis nostris
aquam infundant, vel nobis aquamanili tradita,
eam calici misceamus. Sic enim et minister et sacerdos
manet indubius, et sine oblivionis cujuslibet
casu indemnis.
De naturali pollutione.
Quaeritur si post nocturnalem pollutionem debeat
ab aliquo corpus Christi consecrari vel accipi. Ad
quod dicimus, quod nocturnalium pollutionum tria
sunt genera. Est enim quaedam pollutio ex assiduitate
cogitationum, alia ex crapula, alia ex natura.
Si per assiduam cogitationem quam de aliqua muliere
habuerit in die aliquis polluatur in nocte, illi
prohibetur consecrare, vel accipere corpus Christi.
Si ex crapula aliquis polluatur in nocte, illi prohibetur
similiter. Si vero receptacula alicujus plena
sunt, et ex illa superfluitate naturaliter contingat
nocturnalis pollutio, injuncta sibi poenitentia, abluto
corpore, mutatis vestibus, potest consecrare vel
accipere corpus. Explicit.
Item quaestio.
Ratio sive forma est id quod supervenit composito,
simplici constans et invariabili essentia. Nec
enim ipsa compositum esse potest, quandoquidem
a natura compositi secernitur. Nam compositum
composito superveniens, accessione sua majus efficitur;
forma composito superveniens majorem miseellam
accessione sua non reddit. Nec enim corpus
candidum majus minusve seipso est non candido;
neque si cogitatur esse non candidum, propterea
composito vel pernicies vel detractio magnitudinis