PL 188, col. 1258

Epistola ad Matthaeum de variis quaestionibus (Gislebertus Porretanus), J. P. Mi · De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

Quaeritur de illis qui peregerunt aliquod criminale,
consciente sacerdote, si postulent ipsum sacerdotem
corpus Christi, si debeat illi denegari
an non. Ad quod dicimus, teste Augustino, quod
admoneri debent, non arceri. Ex quo habemus
exemplum Christi qui Judae proditori corpus et sanguinem
suum tradidit, sciens eum immundum et se
traditurum, nondum enim publicanus erat, nec extra
communionem Ecclesiae positus. Et ideo, quamvis
sciamus aliquem in aliquo criminali manentem,
non debemus ei denegare corpus Christi, si quaerat,
nisi sit excommunicatus, et extra communionem
Ecclesiae positus
Item quaestio magistri Gileberti.

Quaeritur si aliquis latro ducatur ad suspendendum,
et causa evadendi postulet corpus Christi,
si debeat ei dari. Ad quod dicimus, quod propter
reverentiam corporis et sanguinis Christi non debet
ei tradi, quia turpe esset, si post communionem
suspenderetur, sed injuncta sibi poenitentia, si ex
toto corde poeniteat et confiteatur peccata sua, debemus
confidere de ipsius salute.

contingit, sed immutatio duntaxat. Et quia videri
potest hoc et animis competere, idcirco essentiam
ejus invariabilem esse diximus, quo verbo a definitione
nostra separantur animae, quas constat affici
motibus contrariis, nunc laetitiae, nunc moeroris. Et
quoniam philosophi sunt qui putent animam esse
mundi quamdam invariabilem atque simplicem, discludi
volens a mentione nostra adjeci composito
superveniens. Quamobrem finis ille numeros omnes
habet, nihil ut sit, vel quod desideres, vel quod redundet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.