PL 188, col. 1260

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

de subjecto nullo redditur, ut Socratis calvitium, et
omnino quiquid tale numero unum est. Aliae de
subjecto praedicantur et in subjecto non habentur,
ut mortale, rationale. Ex iis quae in subjecto sunt et
de subjecto dici non possunt, aliae sensiles, aliae insensiles.
Sensiles vocantur quae sensu comprehenduntur,
ut candor, strepitus, odor, calor, verbera,
dulcedo; insensiles quae mente percipiuntur, ut
disciplinae. Item quaecunque de subjecto praedicantur
aliquo, sensiles appellari non possunt. Ex his
quae dicta sunt constat alias esse formas quae aliquo
loco videri sitae possunt, ut nigritia in oculo; alias
ejusmodi quas difficile sit ostendere ubinam collocatae
sint, ut scientia, servitus, dominium, relatio
qua pater esse dicitur, relatio qua filius; nisi quis

in ipsa temperatura gignentium et condentium
statuat. Omnes porro formae quas praetexui, solitarie,
hoc est citra complexum et seriem loquendi repraesentatae,
per notas quaeque suas, significant vel
substantiam, vel accidens, sive superveniens. Earum
quae superveniunt exstantibus, aliae simpliciter
intra substantiam spectantur, ut linea, superficies,
corpus; aliae veniunt extrinsecus, ut facere, ut pati,
ut compositum esse, ut ubi, ut quando, ut habere. De
his quae subsistunt per se, item de his quae subjectum
solum, in quo locentur, desiderant, in opere quod
Praedicamenta inscribitur disputatum est, de caeteris
nunc agendum.
Actio sive factio est forma per quam in materiam
subjectam denominamur agere vel facere; verbi

gratia: qui secat, in eo quod secat, denominatur
secare. Actio alia corporis esse dicitur, alia pertinet
ad animum. Differt haec ab illa, quod actio corporis
necessario movet ipsum corpus in quo est,
idem enim corpus et agens est et mobile; sed actio
animi sive functio non hoc movet in quo est ipsa,
sed conjunctum. Nam animus, dum agit, quiescens
est et immobilis, et quanquam movet subinde corpus,
ipse tamen, ut dixi, permanet immobilis;
quandoquidem nec per locum, nec per alium quamvis
motum animus agitari cernitur, nisi quod alterascit.
Ac primum quidem neque motum sentit auctionis,
neque minutionis, neque delationis per loca;
locus enim corpus est, anima corpus non est;

quod autem non sit corpus, qui potest moveri per
corpus? Quapropter anima nulla est quae mutare locum
ex loco possit; solum enim corpus de loco in
locum movetur. Dicat aliquis: Nonne speculis manentibus,
respondens in iis imago commeat adverso
objectae rei motu? Aut igitur sumi quaestio non poterit,
simulatque fateamur imaginem quae comparet,
etiam revera in speculo consistere, aut si hoc
negemus, error vulgo intolerabilis exstiturus est.
Etiam si commodius futurum sit, ita dicere. Caeterum
scire oportet in actione esse quidquid ubique
in motu est; nihil enim aliud est moveri quam actio.
Proinde quidquid movetur obiter quoque agit,
nam et omnis actio in motu est, et omnis motus in
actione positus intelligitur. Quocirca proprium actionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.