PL 188, col. 1261

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

est esse in motu, sicut motus quoque proprium
videtur esse in actione. Hoc autem quemadmodum
verum est in actionibus per quas creantur
et excitantur aliqua: sic dubium videtur in actionibus
per quas everti contingit aliqua, vel corrumpi.
Qui enim demolitur aliquid, is in motu est quidem,
sed agere tamen nihil videtur, quippe super
eum nihil efficitur, sed quod factum est evertitur.
At actio, non quam rem agat, sed in quam agat,
requirit et spectat. Neque vero motus species actionis
est, sed qualitas; propterea quod et quies
ipsa quoque in qualitatis genus refertur. Prorsus
quaecunque sunt inter se contraria, haec ejusdem
generis praedicationem recipiunt. Illa sane maxima
proprietas actionis est, ut passionem materiae quae

subjicitur afferat et inurat. Omnis enim actio passionis
est efficiens, et quidquid passionem inferre
potest, hoc actio est. Ac quidem potest contingere
ut ex actione fiat et inferatur actio. Nam actio alicujus
quod per se movetur effectrix est actionis
ejus, quae per alium invehitur; ut actio, verbi gratia,
quam animal inussit alteri, ab ea quam primam
animal idem edidit, excitata principium sumpsit.
Equidem nihil interest principium dicatur actio
fuisse an passio animalis ejus quod actionem impressit
alteri; aut si actio principium quidem ipsa
perhibeatur sincerum et impromiscuum, passio
promiscuum. Quocirca functio sive actus ille primus
et actionis et passionis efficiens fuisse dicendus
est. Ipsa vero qualitas e sese gignit id quod est facere;

nam calor ipse quem qualitatem esse constat,
hanc actionem de se progenerat quae dicitur calefacere.
Quantitates quoque particulares efficiuntur
ab eo genere quod compositum esse cognominavimus,
a quo et qualitates nonnullas manare conspicuum
est. Ejusmodi sunt asperitas atque laevor et
similia quae certum est qualitates esse. Item linea,
superficies atque corpus, et substantiam et ortum
habent ab ipso positu. Sed et quantitas quantitatis,
et qualitas qualitatis efficientes sunt, nam et linea
longitudinem procreat, et planities latitudinem,
et corpus crassitudinem, item calor calorem; ipsum
quoque positum actio et passio molitur. Ad positum
enim gignendum quidam simplicium quasi ortus,

hoc est collocatio partium et digestio necessaria
est. Omnis vero talis ortus in actione gestioneve
componentis et collocantis ea constat: ipsum quando
proficiscitur a tempore, ubi a loco. Hoc autem
quod dico habere constituitur a corpore; haberi
enim sola ea quae corpori circumdata sunt, dicuntur;
individuorum, quae subjecto nulla constant,
exitium et occasus in primis est, sed ortus in iis
quae proxima sunt a primis. Quaecunque porro de
singulis praedicantur, haec ab iis quae nullo modo
praedicantur, existunt et coalescunt; ut a
singulis hominibus homo in commune prodit. Caeterum
facere atque pati recipiunt contrarium; item
pluris minorisque discrimina, nam et huic quod
dico caedere contrarium est conferre, item huic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.