PL 188, col. 1262

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

quod dico amburere contrarium est aspergere. Calefieri
quoque plus et minus aliqua dicuntur,
item refrigerari, siccari, humescere, laetari, moerere.
Passio effectus est et inustio quaedam ignis atque
continens actionis, quam alia propensius accipiunt,
alia contumaciter respuunt. Quamobrem animantius,
fere dixerim, aliud alio cognoscitur, ut bruta frutice,
homo frutis. Quaecunque vero de actione dicta
sunt, eadem convenire possunt in passionem, vocabulo
tantum mutato. Passionis verbum significatus
plures habet; nam et functiones animae passiones vocantur
quas in genere tamen actionis locavimus, ut
sunt amor, odium, laetitia, moeror: quod genus
qualitates interim actiones animae patibiles appellant.

Passiones dicuntur et quae salutem hominis
infestant, ut languores atque morbi et caeterae qualitates
hujusmodi quas alicubi proditas et digestas
habemus. Ac passio quidem ipsa, quemadmodum
sumus testati, primum opus est quod ab actione
proficiscatur atque gignatur, non tamen in ipso
agente posita, sed in eo cui allinitur, et quod natam
a faciente motionem accipit. Nec enim id, quod
percutit, ipsum pati dicitur, sed subjecta percutienti
materia. Hactenus de his. Si quis alia desiderat,
relegandus est ad tractatum De actione.
Verbum quando rationem significat ex temporis
incidentia relictam, non tempus ipsum, quanquam
affinia plane sunt et germana; proinde quando nec
praeteritum tempus est, sed eventus ejus, et quaedam,

ut ita dicam, affectio rebus talia per quam
dicuntur aliqua fuisse; nec tempus conjunctum
utpote per quod aequales aliqui sive contra perhibeantur;
sed temporis est affectio, per quam aliqua
dicuntur esse in conjuncto. Sec nec tempus
consequens idem est quod quando, sed id quod
necessario futurum exiturum est a quo res habent
ut dicantur futurae vel crastino die, vel perendino
vel aliter. Ergo unum quando est quod manat a
praeterito, alterum prodit ex conjuncto, tertium ex
futuro. Dictum vero in Praedicamentis est, praeteritum
et futurum quantitates esse continuas, quippe
quae vinciantur ad instantiam; non quod praeteritum
permanentem habeat essentiam, sed quod in

exitu suo sive collimitio qua nectitur cum instanti,
utique non praeteriit, nec elapsum omnino est. Futurum
quoque non ideo continuum esse diximus
quasi maneat et consistat, sed eo quod prorsus et
necessario pariturum et exiturum videatur, quod
quidem perinde est atque omnino praesens esset.
Nec enim in hoc respectu discrimen nullum est
inter illa tria, praeteritum, instans et futurum.
Quamobrem plerumque de futuris agitur, deque
eis non temere aliter quam de praesentibus non
decernitur. Et vocabula eorum quae re subsistunt
accommodantur etiamnum futuris: Orietur sol
perindie, praelium navale fiet cras, quemadmodum
et praeteritis, ut: Pridie Socrates decessit. Item
aliqua praedicantur in futurum evasura necessario

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.