PL 188, col. 1266
De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne
quam facit ortus ipse digestio: per quam dicuntur
aliqua vel sedere, vel stare, vel cubare, item vel
aspera, vel levia, vel aliter composita; nam sedere,
stare, cubare, ipsa non sunt positus, sed denominative
ab iis dicuntur. Sed quaeri solet de recto,
curvo, scabritia, laevore, quadrangulo, triangulo,
bicubito, tricubito, magno, parvo, brevi, longo,
similibus, quasi positum quemdam partium, nec
magnopere aliam naturam significare videantur.
Hoc enim asperum sive scabrum esse dicitur,
cujus partes aliae proeminent, aliae resiliunt; leve,
cujus partes in directum omnes et aequabiliter
complanatae sunt. Hoc et in caeteris invenias. An
positus non sunt omnia ea, sed qualitates circa
positum versantes? Ex eo enim quod partes hoc
vel hoc dispositae, junctae sunt atque conditae, judicat
ea sensus esse vel aspera vel levia, bicubita
vel tricubita, non e converso. Hoc ipsum in caetera
id genus decerni conveniet, quare singula ea non
positus haberi, sed qualitates ex positu profectas et
circa positum constitutas necesse est. Et videtur
quidem genus hoc agnoscere contraria. Duo enim
illa sedere, stare, contraria suspicari possumus;
utique si contraria ea sunt quae non eodem tempore
contineri possunt in uno aliquo, sed vicibus
alternant. Is autem qui sedet illico stare potest, et
qui stat, sedere; non tamen eodem tempore. At si
contraria decernimus sedere, stare, protinus adeundum
est incommodum, ut non uni unum contrarium,
sed uni plura contra ponantur. Nam illo quidem
argumento non prius contraria probantur
sedere, stare, quam sedere, accumbere, cum nemo
sit qui sedere, stare, accumbere possit eodem
puncto temporis, non possit per vices. Quare constituendum
est positus ejusmodi contrarios inter
se non esse. Quanquam fortasse non insolens omnino
sit, ut contraria quandoque unius plura compareant,
quippe si pallori contraria noscuntur et
candor et negritia, nam et sub idem genus funguntur
et mutuo quoque commeant? An contraria pallori
candor et nigritia non sunt? Quando pallor et
caeteri colores intermedii consistere non possunt
impromiscui, sed ex nigritia candoreque temperantur
omnes et confunduntur. Quamobrem ubicunque
vel pallor, vel color alius hujusmodi
conspicitur, inibi tum nigritiam tum eandorem intelligi
necessarium est. Jam contrariorum est circa
idem naturae genus versari: sedere, accumbere;
non versantur, quoniam sedere praecipuum est
hominibus, accumbere translatitium, nam et ad
muta quoque pertinet, nihilo enim minus recumbit
sive cubat equus, quam homo positus: nec intendi,
nec remitti possunt, quia neque positus
magis vel minus est sedere quam recumbere, nec
sedens aliquis vel recumbens plus minusve sedens
est vel recumbens quam alter. Illud vero particulare
positus omnis est, quod inter formas extrinsecus
accidentes proxime pertinent ad substantiam.
Nihil enim aliud videtur esse positus quam