PL 188, col. 1267
De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne
vel naturalis partium substantiae digestio; cujusmodi
est ea quae rebus quibusdam statim ab ortu
convenit, ut asperis et levibus, hirsutis atque glabris:
vel naturalis quidem nequaquam, sed ex frequenti
quodam et consuetudinario naturae motu
nata collocatio, cujusmodi sunt recubitus atque
sessus. Quamobrem efficitur ut quidquid extrinsecus
supervenit et proxime pertinet ad substantiam,
id omne positus sit oporteat. Et retrorsum
quidquid positus est, id omne superveniat extrinsecus
et ad substantiam proxime pertineat.
Habitus est et corporis et eorum quae circa corpus
sunt applicatio, per quam hoc habere, illa
vero haberi denominantur; quae quidem non ex
corporis universi circumjectu, sed ex amictu solo
partium dicuntur, ut bracatum et armatum esse,
calceatum et petasatum esse. Caeterum talia nominibus
appellata non sunt primigeniis et simplicibus,
sed derivatis et factitiis, armatura, calceatura, soleatura,
quae quoties usu veniunt ad eamdem similitudinem
fingenda sunt. Habitus recipit plus et
minus, nam et armatior videtur cataphractus eques
esse quam ferentarius atque veles, et calceatior
qui gallicis utitur et calceo, quam qui vel calceo
tantum vel gallicis. Sunt etiam qui non recipiunt
plus et minus ut vestitum et tunicatum esse. Sed
nec habitus est nec habitui contrarius, ut armatura,
calceatura, caeteraque hujusmodi; quandoquidem
unus et idem homo armatus et calceatus et
manicatus esse potest. Proprium habitus est in pluribus
existere, hoc est tam in corpore quam in iis
quae circum corpus sunt. Est enim habitus, ut dixi,
corporis et eorum quae circa corpus sunt applicatio,
non quidem ex universo eo, sed ex amictu solo
partium vocatus. Hoc autem discrimen admodum
pauca sunt quae ferant, ut quantitas et relatio
duntaxat; nam et similitudo dissimilitudoque in
similibus et dissimilibus multis consistunt, et
numerus idem in pluribus numeratis versatur,
subinde crescens accessionibus monadum multiplicibus
ut nihil omnino sit quod in plura quam numerus
distributum esse videatur, differentia tamen
ea quod hoc nec omnis quantitas, nec omnis relatio
commune sentit, habitus omnis sentit, ut idem sit
videlicet in pluribus. Quidquid ergo et in corpore,
et in iis quae corpus ambiunt, hoc habitus vocatur.
Quocirca maxime proprium erit habitus, quod et
in corpore, et in iis quae per partes corpus ambiunt,
tanquam pluribus quidam inest. Verbum
habere multis modis capitur. Nam et qualitas haberi
dicitur, ut albedo, nigredo; item quantitas
atque mensus, ut crassitudo, proceritas; nihil enim
aliud est nigredinem vel crassitudinem habere,
quam nigrum et crassum esse. Dicuntur et vasa
quod continent habere, ut triticum sextarius; habentur
et in partibus pleraque, ut annulus in pollice,
quod quidem aliud non significat quam quod
in annulo pollex est. Habet et vir uxorem et uxor
virum, sed modus hic habendi peregrinus est et insolens,