PL 188, col. 1273
Epistolae (Hugo Metellus), J. P. Migne
[(Exstat inter epistolas S. Bernardi. Vide Patrologiae
t. CLXXXV, col. 687.)]
II. Ad eumdem.--Se suosque ab accusatione purgare conatur.
[(Vide ibid., col. 688.)]
III. Ad Guillelmum abbatem, in persona abbatis sui.--Excusat quod ad Herberti sui calumnias aliquanto durius respondeat.
[(Vide ubi supra, col. 690.)]
IV. Ad Gerlandum.--De sanctissimo Eucharistiae sacramento. [(MABILL., Analect. nov. edit., p. 475.)]
GERLANDO, scientia trivii quadriviique onerato
et honorato, HUGO METELLUS, verba sacrae Scripturae
triturare et diligenter cribrare.
Affirmant medici ex superfluitate humorum tumorem
nasci in carne. Asserunt Scripturae ex superabundanti
scientia elationem crescere in mente.
Certum est autem te plurimum valere, manifestum
est te multiplici scientia pollere. Cavendum est itaque
tibi ne scientia qua polles te polluat, et crimen
laudi tuae admisceat.
Intellige quae dico. Verba quae seminas in populo
de corpore et sanguine Domini, haeresim sapiunt,
plurimosque, te duce, in abyssum erroris traxerunt.
Confidis in verbis Augustini. Ne confidas. Non est
tecum in hac sententia. Erras tota via. Asseris
cum beato Augustino verba Domini loquentis ad
discipulos de corpore et sanguine suo figurata esse.
Aliud enim verba Domini sonant, et aliud figurant.
Asseris quod ille asseruit; sed non sentis quod ille
sensit. Ille enim sensit Dominum dixisse et sensisse
de spirituali comestione, quae communis est
solis bonis; et non de sacramentali, quae communis
est bonis et malis, quod declarant sequentia verba
Domini dicentis: Qui manducat corpus meum, et
bibit sanguinem meum [(I Cor. X)]
. Multi enim manducant
carnem Christi, et non sunt membra Christi.
Detruncato uno capite hydrae repullulant plurima
fidei orthodoxae contraria. Item obvias: Quod
fit in altari sacramentum est; sacramentum sacrae
rei signum est; signum autem signatum non est.
Esto: assentio. Sacramentalis Christi incorporatio