PL 188, col. 1274
Epistolae (Hugo Metellus), J. P. Migne
signum est unionis, qua unimur et uniemur cum
Christo; nec ista est illa; sed differunt inter se signum
et signatum. Unde Augustinus: Sacramentum
est invisibilis gratiae visibilis forma. Vel, sacramentum
nomen est sumptum a secreto, et secretum
est quod fit in altario. Non enim apparet
quod est vel quod significat. Aliud siquidem est,
quam quod species repraesentat.
Ut video rodis crustam, sed non tangis micam.
Auctoritati Augustini niteris, sed deciperis. Augustinus
enim quem tibi parasti advocatum, si bene
investigaveris, reperies tibi contrarium. Audi ipsum
declamantem in quodam psalmo ad confusionem
tuam tuique similium: « Ipsum sanguinem, inquit,
quem fuderunt Judaei persequentes, postmodum
biberunt Judaei credentes. » Animadverte etiam
quid David coram Achis rege Geth fecerit, qualiter
manibus suis se portaverit, et quomodo beatus
Augustinus in expositione tituli tricesimi tertii
psalmi exposuerit. Ne sis rex Achis, ne dicas:
« Quomodo est, quomodo aliquis seipsum ferre
potest. »
Ne dicas: Si verum corpus Christi est, in diversis
locis eodem tempore esse non potest. Si enim
hoc dixeris, ore tuo te condemnabis. Non enim negabis
Virginem peperisse; non negabis Christum,
clausis januis, ad discipulos intrasse. Si enim illud
negatur, quia naturae non concordat, et ista negari
debent, quia natura repugnat. Acquiesce, requiesce.
Si enim quaeris similia, non sunt singularia; si rationem,
non sunt admiranda. « Fides, ut ait beatus
Gregorius, non habet meritum, cui humana ratio
praebet experimentum. » Et beatus Augustinus:
« Noli, inquit, quaerere ordinem naturae in Christi
corpore, cum ipse partus sit ex virgine. Hic natura
obstupescit, ordinemque suum perdit. Christus ex
Virgine, Christus ex pane. Turbatur lex naturae. »
Quod si panis sanctificatus non corpus Christi,
sed figura corporis Christi est, ut asseris, ut fert
tecum multorum opinio, imo multorum errantium
multus error; valde miror, cur Apostolus tantopere
prohibeat, ne quis indigne ad illum accedat. Si quis,
inquit, indigne sumit, judicium sibi manducat et
bibit [(ibid.)]
. Quare hoc? quia corpus Domini non dijudicat,
sed quasi communem aliis cibis comparat.
Eapropter multi indigne sumentes fiunt infirmi, et
moriuntur multi. Quod si panis altaris simpliciter
panis, ut dicis, per verbum Dei et orationem sacerdotis
sanctificatus habet tantam efficaciam, ut possit
debilitare et ad somnum mortis conducere: hoc