PL 188, col. 1275
Epistolae (Hugo Metellus), J. P. Migne
cur non potest panis mensae nostrae sanctificatus
sacerdotis oratione? de quo Apostolus ad Timotheum
ait: Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum,
quod cum gratiarum actione percipitur.
Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem [(I Tim. IV)]
.
Verbum enim sanctificat, oratio impetrat.
Panis ille, panis et iste; sanctificatus ille,
sanctificatus et iste. Quare plus potest ille quam
iste? Quare ille potest peccata relaxare, non iste?
Si nescis, aperiam tibi. Super altare qui sanctificat
et qui sanctificatur, idem est. Idem est sacerdos
et oblatio, idem qui immolat et qui immolatur,
idem Deus et homo. Haec sunt Dei magnalia, nomen
ejus elevantia; non impossibilia, sed terribilia;
nec argumentis discutienda, sed fide veneranda.
Quid terribilius quam quod, orante beato Gregorio,
panis altaris accepit figuram carnis? Factum est
hoc a Domino pro tollendo tuo ambiguo. Redi
itaque.
Audi praeterea quid adhuc dicat patronus tuus
Augustinus. Audi quid dicat super versum illum
Psalmigraphi: Sacrificium et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi [(Psal. XXXIX)]
: « Aptatum
est, inquit, unum sacrificium, loco multorum sacrificiorum
legalium. Quod unum? Corpus scilicet
Christi, quod nostis, quod non omnes nostis: et
utinam qui nostis, non ad judicium noveritis! »
Tria proponit: corpus Christi quosdam nosse,
quosdam non nosse; et optat ut qui norunt, non
ad judicium noverint. Qui enim manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit. Et paulo
post idem ibidem: « Quod accipimus novimus, et