PL 188, col. 613
Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne
suis coarctaretur, et a cognatis atque amicis et confoederatis
affinibus undique destitueretur, et multimoda
pene omnium, quibus homines indigent, inedia
angeretur, prudenter secum tractans, varios mortalium
casus praecogitavit, et infrunito impetu pessundato,
sese ad meliora tempora reservare decrevit.
Liberum tandem sibi, sociisque suis exitum de
Monte ab obsidentibus poposcit. Illi admodum gavisi
sunt, ipsumque cum omni apparatu suo egredi
honorifice permiserunt. Henricus itaque, redditis
munitionibus suis, per Britanniam transiit, Britonibus,
qui sibi solummodo adminiculum contulerant,
gratias reddidit, et confines postmodum Francos expetiit.
In pago Vilcassino nobilis exsul non plenis
duobus annis commoratus, diversa hospitia quaesivit.
Uno tantum milite, unoque clerico cum tribus
armigeris contentus, pauperem vitam exegit. Sic
regia proles in exsilio didicit pauperiem perpeti, ut
futurus rex optime sciret miseris et indigentibus
compati, eorumque dejectioni vel indigentiae regali
potentia seu dapsilitate suffragari, et ritus infirmorum
expertus, eis pie misereri.
Tunc Rodbertus dux magnam partem Normanniae
Guillelmo regi concessit, fereque duobus annis a
bellis Normannia quievit. Post solemnitatem Pentecostes,
Guillelmus archiepiscopus synodum episcoporum
et abbatum apud Rothomagum aggregavit,
et cum duce Rodberto, suffraganeisque praesulibus,
de Sagiensi praesulatu tractare coepit. Tandem finito
consultu, Serlonem, Uticensium rectorem, elegit,
eique Salariensem episcopatum valde renitenti commisit.
Denique X Kalendas Julii praefatum coenobitam
Rothomagum convocavit, et in ecclesia Sanctae
Dei genitricis Mariae canonice consecravit. Porro
venerandus Serlo susceptam pontificatus sarcinam
XXXII annis et IV mensibus strenue gessit, Ecclesiaeque
Dei solerti studio inter prospera et adversa
prodesse sategit. Sed duros nimis et protervos habuit
parochianos, Rodbertum scilicet Belesmensem,
et Rotronem Mauritaniensem, eorumque complices,
qui crudeliter inter se dissidebant, et pacem Ecclesiae
Dei frequenter violabant, ovesque Dominici gregis,
quas Christus sanguine suo redemit, bellicis
tumultibus dispergebant, et multimodis factionibus
opprimentes, dilaniabant. Contra eos gladium verbi
Dei audacter exeruit, obduratos in nequitia multoties
excommunicavit; sed in pace firma rebelles discipulos
erudire vel servare, vix aut nunquam potuit.
Unde nimirum quandiu pontificatum tenuit, semper
in tumultu et perturbatione laboravit, et plerumque
furia Rodberti nimium saeviente, in Anglia vel Italia
exsulavit, multoque metu anxius gemuit.
Uticensis autem abbatia, postquam praefatus rector
suus episcopatum suscepit, de pastore sollicita,
praedictum pastorem suum VII Kalendas Augusti
accersiit, factoque triduano jejunio, de eligendo
abbate tractare coepit. Adfuerunt etiam tres abbates,