PL 188, col. 614
Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne
Fulco Divensis, Arnulfus Troarcensis, et Radulfus
Sagiensis. Lecta autem lectione de ordinando
abbate secundum Regulam Sancti Benedicti,
elegerunt domnum Rogerium de Sappo, monachum
ejusdem coenobii, qui simplicitate pollebat et peritia
litterarum, multaque honestate et bonorum dulcedine
morum. Tunc Hermanus prior, et Ernaldus
de Telliolo, aliique plures eum ad curiam ducis
duxerunt, sed ducem in Normannia non invenerunt.
Clandestinis enim factionibus, quibus transmarini
contra pacem et securitatem regni moliebantur,
subito auditis, ambo fratres de Neustria
in Angliam ex insperato transfretaverant, mirantibus
cunctis. Tunc Hermanus ad domum regendam
Uticum regressus est, et Ernaldus cum electo abbate
principes regni per mare secutus est. Pervenientes
autem in villam regiam, quam Windresorias
dicunt, electionem monachilem conventus, cum
auctoritate Sagiensis episcopi triumque abbatum,
duci ostenderunt. At ille gratanter assensum dedit,
et praefato Rogerio per baculum pastoralem, ut eo
tempore moris erat, coenobii curam in exterioribus
rebus commisit, apicibusque suis Lexoviensi episcopo,
ut eum in omnibus canonice proveheret, mandavit.
Guillelmus quoque rex eumdem monachum
tunc ibidem benigniter ascivit, et omnia quae pater
suus, proceresque ejus Uticensi ecclesiae olim dederant,
concessit, et regali auctoritate in charta
firmavit. Peractis itaque pro quibus ierat, Rogerius
Uticum XV Kalendas Januarii rediit, et a fratribus
honorifice susceptus, XXXIV annis abbatiae
praefuit. Hic centum et quindecim discipulos ad
monachatum suscepit, quorum vitam mobilis fortuna
variabiliter agitavit. Nam quidam eorum, virtutibus
florentes, ad supernae vocationis bravium,
Deo juvante, pervenerunt. Nonnulli vero, insidiante
Satana, in coenolentam vitiorum voraginem relapsi
sunt, a justo recepturi judice quod meruerunt.
Sex nimirum ex his, quos venerabili Rogerio
subjectos diximus, abbates vidimus, id est Guarinum
Sartensem, Godifredum Aurelianensem, Gislebertum
Glotensem atque Rodbertum Pruneriensem,
Guillelmum Bassum et Ludovicum. Guarinus
enim magistro successit, et Uticensis Ecclesiae regimen
pluribus annis tenuit. Rodbertus autem Pruneriensis
Tornense coenobium in Anglia strenue
gubernavit. Goifredus vero Aurelianensis Eulandensi
Ecclesiae fere XV annis praefuit, et Guillelmus
Bassus Holmiense monasterium Sancti Benedicti
diu rexit. Porro Ludovicus, judicio majorum
expulsis canonicis de Balcherivilla, primus monasticum
ordinem cum X monachis cepit in Sancti
Georgii martyris basilica. Guillebertus vero de
Glotis, vir nobilis et facundus, Lirense coenobium
fere X annis rexit, et in multis emendavit. Uticenses
itaque monachi de penetralibus monasterii
regulariter extracti sunt, et ad plurimorum emolumentum