PL 188, col. 615
Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne
in culmine praelationis sublimati sunt;
ut, dum quasi lucernae super candelabrum lucerent,
cupientibus ingredi domum Domini per semitam
justitiae aditum salutis ostenderent. Sed exteriorum
perturbationes rerum, quae per desidiam seu nequitiam
saecularium principum fiunt, ordini ecclesiastico
et rigori monastico multoties impedimento
sunt; quod omnes, qui in Normannia vel confinio
ejus religioni servire concupierunt, tempore Rodberti
ducis et Philippi regis Francorum. nimis
experti sunt.
Anno ab Incarnatione Domini 1092, indictione
XV, Henricus, Guillelmi regis filius, Danfrontem
oppidum auxilio Dei suffragioque amicorum obtinuit,
et inde fortiter haereditarium jus calumniari
sategit. Nam idem, dum esset junior, non ut frater
a fratribus habitus est, sed magis ut externus, exterorum,
id est Francorum et Britonum, auxilia
quaerere coactus est, et quinque annis diversorum
eventuum motibus admodum fatigatus est. Tandem
Danfrontani, nutu Dei, aerumnis tam praeclari exsulis
compassi sunt, et ipsum ad se de Gallia accersitum
per Harecherium honorifice susceperunt,
et excusso Rodberti de Belesmo, a quo diu graviter
oppressi fuerant, dominio. Henricum sibi
principem constituerunt. Ille vero contra Rodbertum,
Normanniae comitem, viriliter arma sumpsit,
incendiis et rapinis expulsionis suae injuriam vindicavit,
multosque cepit et carceri mancipavit.
Inter haec, dum quemdam hominem, nomine Rualedum,
de terra S. Ebrulfi cepisset, apud Danfrontem
castellum deposuit. Qui cum sederet ad focum
(hiems enim erat), cum lacrymis S. Ebrulfum coepit
invocare ac dicere: « Deprecor te, sancte Ebrulfe,
amice Dei, ut me de ista captivitate eripias. Scis
enim quia semper tibi fideliter deservivi. » Cumque
haec dixisset, subito obdormivit.
Et ecce quidam manum ejus apprehendens, coepit
eum trahere. Tunc expergefactus, sensit, omnino
dolorem de corpore suo recessisse. Erat enim valde
debilitatus, in tantum ut nec de loco absque adjutorio
alterius movere se posset. Ceciderat vero
in itinere de jumento, super quod ligatus erat.
Itaque coepit intra semetipsum cogitare quid ageret,
quomodo de domo egredi posset. Viderat enim
quod miles, qui eum ibidem deposuerat, ostium,
per quod exitus in hortum patebat, valde cum
cuneo obfirmasset. Tamen assumptis viribus fidei,
accessit ad ostium, et manu repagulam tenuit.
Tunc, mirum dictu! cuneus, qui fortiter infixus
fuerat, ad terram decidit. Ille vero, aperiens
ostium, pervenit ad exitum hortuli, et aspiciens, multitudinem
militum ante se in platea vidit consistere,
et extendens manum dixisse fertur: « Sancte
Ebrulfe, ducito me. » Sicque ut erat, nudis pedibus,
linea tantum atque pallio amictus, per medias
acies transivit, ac si oculos non habuissent.
Nullus enim eum interrogavit quis esset, vel quo
tenderet. Puto quod virtute sanctissimi viri eum