PL 188, col. 616

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

videre nequiverant. Circa sextam vero horam respiciens
post se, vidit militem, qui eum ceperat,
concito cursu venientem. Qui magno timore perculsus,
inter quaedam fruticeta, quae se oculis ejus
obtulerunt, semet occuluit. Cumque praedictus miles
prope eumdem locum advenisset, interrogavit
bubulcos qui ibidem arabant, si hominem quemdam
fugientem vidissent, promittens tres solidos
illi absque mora se daturum, qui ei insinuasset.
At illi, timore admoniti, quamvis illum scissent,
negaverunt se scire. Cumque ille recessisset de
loco, in quo se occuluerat, captivus surrexit, et
fretus Dei adjutorio et beati Ebrulfi, incolumis ad
sua remeavit, perdurans in corpore usque ad nostra
tempora. Hoc vero, quod retulimus, ex ipsius ore

didicimus, eique, quia legitimus et laudabilis vitae
est, sine scrupulo credimus.
XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet.--Praelati Franciae religione et doctrina pollentes.--Rothomagense concilium.
Circa haec tempora [1092-1093], in regno Galliae
foeda turbatio exorta est. Bertrada enim, Andegavorum
comitissa, metuens ne vir suus quod jam
duabus aliis fecerat, sibi faceret, et relicta contemptui
seu vile scortum fieret, conscia nobilitatis
et pulchritudinis suae, fidissimum legatum Philippo,
regi Francorum, destinavit, eique quod in corde
tractabat, evidenter notificavit. Malebat enim ultro
virum relinquere, aliumque appetere, quam a viro

relinqui, omniumque patere despectui. Denique
mollis princeps, comperta lascivae mulieris voluntate,
flagitio consensit, ipsamque, relicto marito
Gallias expetentem, cum gaudio suscepit. Porro
generosam et religiosam conjugem suam, Bertam,
nobilis Florentii ducis Fresionum filiam, quae Ludovicum
et Constantiam enixa fuerat ei, dimisit,
et Bertradam, quae fere quatuor annis cum Fulcone
Andegavensi demorata fuerat, sibi copulavit.
Odo, Bajocensis episcopus, hanc exsecrandam desponsationem
fecit, ideoque dono moechi regis pro
recompensatione infausti famulatus, ecclesias Madanti
oppidi aliquandiu habuit. Nullus enim Francorum
praesulum exsecrabilem consecrationem dignatus

est facere, sed in rigore stantes ecclesiasticae
rectitudinis, Deo magis quam homini studuerunt
placere, et omnes turpem copulam unanimiter
detestati sunt pari anathemate. Sic petulans pellex
adulterum comitem reliquit, adulteroque regi usque
ad mortem ejus adhaesit. Abominabile crimen moechiae
in solio regni Galliae, proh dolor! perpetratum
est. Unde inter opulentos rivales minarum ingens
tumultus et praeliorum conatus exortus est.
Verum versipellis mulier inter rivales simultatem
compescuit, ingenioque suo in tantam pacem eos
compaginavit, ut splendidum eis convivium praepararet,
et apte, prout placuit illis, ministraret.
Urbanus papa legatos apostolicae sedis in Galliam
destinavit, per epistolas et sacerdotum praedicationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.