PL 188, col. 622

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

Anglia pro amore Dei susceptus, et victu vestituque
cum filia parvula sufficienter sustentatus, digitis
ferreis, quibus utebatur, utpote mancus, biennem
filium benefactoris sui quasi mulcere volens,
immaniter pupugit, et sic, instigante diabolo, inter
manus nutricis viscera lactentis ex insperato effudit.
Prima itaque proles David sic enecata est. Igitur
ad caudas quatuor indomitorum equorum innexus
est, quibus in diversa valide trahentibus,
ad terrorem sceleratorum disceptus est.
Anno ab Incarnatione Domini 1125, Alexander,
rex Scotorum, vita exivit, et David, frater ejus, regni
gubernacula suscepit. Melcofus autem, nothus
Alexandri filius, regnum patruo praeripere affectavit,
eique duo bella satis acerrima instauravit. Sed

David, qui sensu et potentia, divitiisque sublimior
erat, illum cum suis superavit.
Anno ab Incarnatione Domini 1130, dum David
rex in curia Henrici regis caute judicium indagaret,
et de reatu perfidiae, quam Goisfredus de Clintonia,
ut dicunt, contra regem agitaverat, diligenter
discuteret, Aragois, comes Morafiae, cum Melcolfo
et quinque millibus armatorum, Scotiam intravit,
totamque regionem sibi subigere studuit.
Porro Eduardus, Siwardi filius, qui sub Eduardo
rege tribunus Merciorum fuit, princeps militiae, et
consobrinus David regis, exercitum aggregavit, et
hostili repente exercitui obviavit. Tandem facta
congressione, Aragois consulem occidit, ejusque
turmas prostravit, cepit atque fugavit. Deinde cum

cohortibus suis, jam triumpho elatis, fugientes
avide insecutus est, et Morafiam, defensore dominoque
vacantem, ingressus est, totumque regionis
spatiosae ducatum, Deo auxiliante, nactus est. Sic
David, aucta potestate, super antecessores suos
exaltatus est, studioque ejus religiosis et eruditis
personis regio Scotorum decorata est.
En, causa Scotorum, qui ab antiquis temporibus
adhaeserunt catholicae fidei, et Christianae gratanter
servierunt simplicitati, inceptam epanalepsim
aliquantulum protelavi. Sed nunc ad propositum
nitor opus de nostris regredi.
XXI. Conjurationes adversus Guillelmum Rufum in Anglia conflatae.
Plerique Normannorum, qui, divitiis labore aliorum
quaesitis in Anglia ditati, nimis intumuerunt,
ardentioris cupiditatis et superbiae molesta inquietudine
admodum stimulati sunt. Invidebant quippe
et dolebant quod Guillelmus Rufus audacia et probitate
praecipue vigeret, nullumque timens, subjectis
omnibus rigide imperaret. Arrogantes ergo
conglobati sunt, et in regem nefariam conspirationem
fecerunt, fideique immemores quam domino
suo promiserunt, in facinus proditionis turpiter
prolapsi sunt.
Rodbertus, Rogerii de Molbraio filius, potentia
divitiisque admodum pollebat; audacia et militari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.