PL 188, col. 623
Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne
feritate superbus, pares despiciebat, et superioribus
obtemperare, vana ventositate turgidus, indignum
autumabat. Erat enim corpore magnus,
fortis, niger et hispidus, audax et dolosus, vultu
tristis ac severus. Plus meditari quam loqui studebat,
et vix in confabulatione ridebat. Hic nimirum
CCLXXX villas in Anglia possidebat, quas Guillelmus,
rex magnus, Goisfredo, Constantiniensi episcopo,
dederat. Praefatus enim praesul nobilitate cluebat,
magisque peritia militari quam clericali vigebat,
ideoque loricatos milites ad bellandum, quam revestitos
clericos ad psallendum magis erudire noverat.
Conflictibus ergo contra Dacos et Anglos saepe
interfuit, et ingentes subactis hostibus possessiones
obtinuit, quas moriens Rodberto, nepoti suo,
comiti Nordanhimbrorum, dimisit.
Rodbertus autem, ut fines suos undique dilataret,
et ditissimis contubernalibus affinitate potentum
sibi copulatis robustior, ardua tentaret, Mathildem,
generosam virginem, filiam Richerii de Aquila, uxorem
ducit, quae neptis erat Hugonis Cestrensis comitis,
ex sorore nomine Judith. Hic itaque primus
cum complicibus suis futile consilium iniit, et manifestam
rebellionem sic inchoavit. Quatuor naves
magnae quas Canardos vocant, de Northwegia in
Angliam appulsae sunt. Quibus Rodbertus et Morellus,
nepos ejus, ac satellites eorum occurrerunt, et pacificis
mercatoribus quidquid habebant, violenter abstulerunt.
Illi autem, amissis rebus suis, ad regem
accesserunt, duramque sui querimoniam lacrymabiliter
deprompserunt. Qui mox imperiose mandavit Rodberto
ut mercatoribus ablata restitueret continuo. Sed
omnino contempta est hujusmodi jussio, Magnanimus
autem rex quantitatem rerum quas amiserant,
inquisivit, et omnia de suo eis aerario restituit.
Deinde ad curiam suam Rodbertum accersiit. Sed
ille venire noluit. Tunc rex, nequitiam viri ferocis
intelligens, exercitum aggregavit, et super eum validam
militiae virtutem conduxit. Denique, ut rex finibus
Rodberti appropinquavit, Gislebertus de Tonnebrugia,
miles potens et dives, regem seorsum
vocavit, et pronus ad pedes ejus corruit, eique nimis
obstupescenti ait: « Obsecro, domine mi rex,
ignosce quod deliqui, et ingens tuae salvationis emolumentum
insinuabo tibi. » Cumque rex miraretur
et haesitaret et intra se aliquantulum deliberaret,
tandem supplicanti leniter ignovit, et promissum
avidus exspectavit. Gislebertus ait: « Siste pedem,
quaeso, rex nobilis, et hanc silvam, quae ante nos
est, ne ingrediaris. Hostes enim illic in armis parati
praestolantur, qui te nunc inquietare conantur.
Contra te conspirationem fecimus, et mortem tuam
jurejurando machinati sumus. » His auditis, rex