PL 188, col. 630

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

nuper constructum fuerat, dirueretur, eique tota
haereditas ejus cum pace restitueretur. Quod et ita
factum est. Sicut post nimiam tempestatem serenitas
redit, homines laetificat, sic divina justitia
reos plerumque verberat, et clemens bonitas afflictos
mitigat, et poenitentes justificat, purgatosque
pie remunerat.
Geroianus itaque, multis calamitatibus eruditus,
Deo gratias egit, cujus ope post multos agones
pristinum honorem recuperaverit, et fere XXX annis
postmodum inter laeta et tristia vitae cursum peregit.
Feliciam vero, Guarnerii de Coneraia filiam,
conjugem accepit, quae tres filios, totidemque filias
peperit, Guillelmum scilicet et Rodbertum ac Matthaeum;
Agatham, Damatam et Avelinam.
XXIII. Robertus Belesmensis Uticenses monachos vexat.

Belesmensis munio novum castellum totis nisibus
destruere studuit, et pagenses de omni potestate
sua et vicinitate ad angariam coeptae dejectionis
compulit. Et quia homines Sancti Ebrulfi ad dissipationem
castri non adfuerunt, quia ditioni ejus
subdi minime debuerunt, vehementer contra monachos
intumuit, et per unum annum ingentia damna
eis intulit. Homines sancti Patris Ebrulfi ad suorum
opera castrorum violenter cogebat. Diffugientium
vero praedas diripiebat, et ipsum coenobium
se destructurum crudeliter minabatur, nisi omnino
sibi, ut domino, in omnibus manciparentur. Denique
in tantum crevit ejus vesania, ut pene omnes

ecclesiasticae possessiones in vicinio, ejus depopularentur
insolentia. Unde monachi claustrales
gravi arctati sunt penuria, et Rogerius abbas compulsus
est Guillelmi regis subsidium deposcere in
Anglia, ad usus egenorum, quibus tyranni depopulatio
alimenta sustulerat necessaria. Aliis quoque
Dei famulis, qui sub eo, vel in ejus vicinio crudeliter
imminebat, eosque pluribus damnis et afflictionibus
absque misericordia saepe contristabat.
Hoc Sagienses et Troarnenses, hoc etiam attestantur
Cenomannenses, qui per ejus saevitiam et injustas
exactiones frequenter ira tristitiaque expalluere
lugentes.
Sagiense quoque episcopium Rodbertus contra

jus et fas comprimebat, et Guillelmo Belesmensi
avo ejus a Richardo duce datum asserebat, et multis
oppressionibus ac detrimentis ecclesiasticas possessiones
valde aggravabat. Unde venerandus Serlo
episcopus eum excommunicavit, et pontificali rigore
totam terram ejus interdixit; ne divinum
ibidem officium celebraretur, nec mortuorum corpora
humarentur.
Rodbertus autem, qui pro duritia jure Talavacius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.