PL 188, col. 629

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

Geroianus auxiliaros suos ad sua properantes conduceret,
et alacriter confabulando cum notis et
amicis, longius iret, subito rumor ortus est, quod
occisus esset. Mox dolor ingens omnes perculit, et
terribilis clamor in castro personuit. Castrenses
expalluerunt, et omne consilium ac virile robur
amiserunt. Paganus itaque de Mondublel, et Rotro
de Monteforti, aliique muniones castri defecerunt;
ac, ut Belesmensi faverent, sicut quidam ferunt,
nemine cogente, castrum sine defensore deseruerunt.
Radegundis autem uxor, tam diris perculsa
rumoribus, expalluit, et in castro certitudinem rei
cum suis praestolari decrevit. Sed sola mulier contra
procaces viros, quod sibi bonum videbatur, defendere
non potuit. Porro, illis de castro egredientibus

et impudenter vociferantibus, Rodbertus Belesmensis,
comperta hujusmodi re, statim adfuit,
munitionem propugnatore vacuam reperit, facile
intravit, penitusque spoliavit, flammisque reliqua
concremavit. Ingressi castrum, lebetes super ignes
ferventes invenerunt, carnibus plenas, et mensas
mappulis coopertas, et escas cum pane super appositas,
Sagiensesque monachi brachium sancti Cenerici
de ecclesia tulerunt, et in Sancti Martini coenobium
reverenter transtulerunt. Nam reliqua pars
corporis ejus in Castello Theodorici super Maternam
fluvium servatur, et a Gallis celebri devotione
veneranter excolitur.
Cumque Geroianus ab amicis laetus reverteretur,
et de damno inimicis iterum inferendo frustra meditaretur,

quia nulla potentia mortalium longa est,
adversis rumoribus perceptis, ex insperato confractus
est. Sic nobilis miles protinus exhaeredatus
est, et extraneorum hospitia exsul repetere coactus
est. Eodem anno, Radegundis, uxor ejus, proba
femina et honesta, defuncta est. Quam paulo post
Guillelmus infans, filius ejus, moriendo secutus
est, quem Rodbertus Belesmensis obsidem habuerat,
et per manus Rodberti de Poileio, ut dicunt,
veneno exstinxerat. Geroianus itaque, tot infortuniis
laesus, ad amicos confugit, auxiliumque petivit,
solatioque parentum et amicorum corroboratus,
spem ad meliora erexit. Deinde castellum sequenti
anno [1095] super Montem Acutum firmavit, acerrimamque

ultionem contra Belesmensem exercuit.
At ille, nimis furens, ad ducem cucurrit, multisque
questibus ac promissis excivit, atque ad obsidendum
Montem Acutum cum exercitu Normanniae
adduxit. Tunc Gaufridus Madeniensis, aliique optimates
Cenomannorum, ducem convenerunt, eique
pro Geroiano, cognato scilicet suo, blande supplicaverunt.
A quo protinus, quia flexibilis erat ad
misericordiam, impetraverunt ut castrum, quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.