PL 188, col. 628

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

frater Joannis, Rothomagensis archiepiscopi contra
duces Normannorum multo tempore tenuit. Ferunt
quod praefata matrona, postquam multo labore et
sumptu saepefatam arcem perfecerat, Lanfredum
architectum, cujus ingenii laus super omnes artifices,
qui tunc in Gallia erant, transcenderat, qui,
post constructionem turris de Pedveriis, magister
hujus operis exstiterat, ne simile opus alicubi fabricaret,
decollari fecerat. Denique ipsa pro eadem
arce a viro suo perempta est, quia ipsum quoque
ab eadem munitione arcere conata est. En volubilis
fortuna quotidie rotatur, et mundi status variabiliter
agitatur. Insipiens nimis excaecatur, qui talia
videt assidue, nec castigatur; sed confidit in eo,
qui cito praecipitatur. Mortalis mortalem in mortem

impellit, parique cursu sequitur illum, quem in
exitium praemisit, meritoque sibi, vel aliis, suffragari
posse, proh dolor! amittit.
Pace facta inter pugnaces adversarios, multis
gaudentibus, solus Rodbertus Belesmensis admodum
fuit iratus, quia ipse ad consilium pacis, ne
impediret, non fuerat invitatus, qui praecipuus
praesederat ad bellicos apparatus, ut atrox et protervus
hostis confunderetur superatus. Rodberti
enim argutiae et vires formidandae super omnes
alios praevaluerunt, et insignem sensu militiaque
praedonem mirandis machinationibus terruerunt.
quem antea reges et duces, in asylo suo ludentem,
et inimicos multis versutiis subsannantem a cachinnis

cohibere nequiverunt. Denique praefatus miles,
ut concordiam inter discordes factam cognovit,
cuneos suos protinus convocavit, nullique fraudem
sui cordis detegens, festinanter remeavit, et
ad Sanctum Cerenicum super Rodbertum Geroianum
ex improviso convolavit. Municipes autem,
Rodbertum in expeditione generali cum duce putantes,
exierant, et sparsim per agros securi pro
libitu suo discurrebant. Cumque vafer insidiator
cum copiis suis repente irrueret, et oppidum ingredi,
castellanosque sibi subire satageret, Geroianus
nutu Dei hostilem impetum praevenit, et munitionem
cum suis celeriter intravit, et Belesmensis,
quod velle suum de capiendo castro frustratum est,
doluit. Deinde ad praedandum sese convertit, unum

militem occidit, et plurima damna fecit. Sic nequitia
ejus et fraus detecta est, et exinde manifesta
guerra inchoata est. Geroianus autem Goisfredum
de Madenia, et Guillelmum de Silleio, aliosque plurimos
auxiliatores habuit, totamque circa Alencionem,
per tres menses, provinciam devastatit. Henricus,
Guillelmi Magni, regis Anglorum, filius, Danfrontem
possidebat, et super Rodbertum, cui praefatum
castellum abstulerat, imo super fratres suos,
regem et ducem, guerram faciebat, a quibus extorris
de cespite paterno expulsus fuerat.
In initio mensis Julii, [1094) Rodbertus Geroianus
cum familia Henrici, aliisque commanipularibus
suis expeditionem fecit, et ingenti praeda direpta,
hostes cum copiis suis insectari coepit. Cumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.