PL 188, col. 627
Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne
et arcem de Ibreio promisit. His ita compositis,
Guillelmus liber exstitit. Sed pax quam pepigerant,
parum duravit.
Sequenti anno, Guillelmus, inquietudine stimulante,
guerram iteravit, et munitionem in coenobio
monachorum, quod Rogerius de Ibreio in honore
sanctae Mariae construxerat, militibus suis constituit.
Porro Goellus, qui arcem tenebat, copiam militum
conduxit, ad coenobium, quod tunc spelunca
latronum, proh dolor! effectum fuerat, appropinquavit,
et aestivis ardoribus circa Pentecosten torrentibus,
acriter impugnavit, ignem injecit, et edacibus
flammis basilicam et aedes monachorum cum
supellectili sua consumpsit. Tunc Guillelmus Alis,
et Ernaldus, Popelinae filius, aliique octo milites
capti sunt, qui diu Goelli crudelitatem in ejus carcere
nimis experti sunt. Guillelmus autem Britoliensis
fugiendo vix evasit, ultionemque de tantis
injuriis summo nisu concupivit. Dives herus, intrinsecus
nimio dolore punctus, irascebatur quod homo
suus contra se tanta vi grassabatur, et vires ejus
per tres annos redemptionibus captorum, spoliisque
pagensium nimis augebantur. Tandem Philippo,
regi Francorum, DCC libras pepigit, et Rodberto,
duci Normannorum, aliisque pluribus ingentem
pecuniam promisit, si fideliter sibi adminicularentur,
et hostiles copiae subigerentur.
Igitur, Quadragesimali tempore [1094] rex Franciae
et dux Normanniae Brehervallum obsederunt,
ibique fere duobus mensibus laboraverunt. Illuc
presbyteri cum parochianis suis vexilla tulerunt, et
abbates cum hominibus suis coacti convenerunt.
Illuc Rodbertus Belesmensis ingeniosissimum artificem
adduxit, cujus ingeniosa sagacitas ad capiendam
Jerusalem Christianis profecit. Hic machinas
construxit, contra munimentum hostile super rotulas
egit, ingentia saxa in oppidum et oppidanos projecit,
bellatores assultus dare docuit, quibus vallum
et sepes circumcingentes diruit, et culmina domorum
super inhabitantes dejecit, tantisque calamitatibus
adversarios ad deditionem coegit.
Vetus odium inter Rodbertum et Goellum diu pro
antiquis reatibus inoleverat, idemque Rodbertus,
ut tempus ultionis opportunum viderat, Guillelmum
Bretoliensem consilio et auxilio, plus quam omnes
alii pares sui, adjuverat. Goellus autem probus et
callidus, et praedo malignus, ecclesiarumque violator
erat. Nobiles et animosos parentes habebat,
quorum adminiculis Brehervallum in deserta et
silvestri regione castrum firmaverat, et magnanimitate
subsidiisque tanta praeliorum pondera strenue
pertulerat. Denique, ut tam magnos principes et
animosos sibi summopere adversari prospexit, pacem
a domino socero suo petiit, et, gaudente Guillelmo,
impetravit, eique tunc, regibus et ducibus
diu vexatis, arcem de Ibreio honorifice reddidit.
Haec nimirum est turris famosa, ingens et munitissima,
quam Albereda, uxor Radulfi, Bajocensis
comitis, construxit, et Hugo, Bajocensis episcopus,