PL 188, col. 626

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

est. Verum Normannia, incolis ubique
territis et commotis, misere turbata est, et Rodbertus
dux, seditionibus admodum saevientibus,
pro mollitie sua despicabilis effectus est. Tunc nimia
guerra inter Guillelmum Bretoliensem et Ascelinum
Goellum orta est. Cujus occasio talis est:
Guillelmus, frater Goelli, juvenis miles, cuidam
apud Paceium injuriam mulieri fecit. Unde conquerenti,
Guillelmus Bretoliensis, ut justum principem
decuit, de contumaci adolescente legitimam
rectitudinem tenuit. Ascelinus igitur iratus est contra
dominum suum, quod publice placitare cogeret
fratrem suum. Non multo post, arcem de Ibreio
ingeniosa fraude illi subripuit, et Rodberto, duci
Normannorum, tradidit, a quo ille, ingenti pondere

argenti dato, redemit. Postmodum inter illos
pro hujusmodi furto immanis simultas furuit, et
uterque alteri nocere concupivit.
Mense Februario [1092], Ascelinus Richardum
de Monte Forti et familiam Philippi regis sibi ascivit,
et Guillelmum, dominum suum, contra se ad
pugnam venientem audacter excepit, vicit et comprehendit,
et exercitum ejus, captis quibusdam militibus,
fugavit. Hac itaque victoria elatus, nimis
intumuit, dominumque suum, et Rogerium de Glotis,
aliosque quos ceperat, crudeliter cruciavit.
Nam, per tres menses, in castro Brehervallo eos in
carcere strinxit, et multoties, dum nimia hiems saeviret,
in solis camisiis, aqua largiter humectatis,
in fenestra sublimis aulae Boreae vel Circio exposuit,

donec tota vestis circa corpus vinctorum in uno
gelu diriguit. Tandem, intercurrentibus amicis,
pax inter eos facta est, ac tali tenore Guillelmus
egredi de carcere permissus est, Isabel, filiam suam,
Goello conjugem dedit, et tria millia librarum cum
equis et armis, aliisque multis sumptibus erogavit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.