PL 189, col. 1048

Statuta Cluniacensia (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Dispositio rei familiaris Cluniacensis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

LXXVI.
Statutum est ut antiphona de sacra Matre
Domini facta, cujus principium est, Salve, Regina, mater
misericordiae, in festo Assumptionis ipsius, dum
processio fit, a conventu cantetur: et insuper in
processionibus, quae a principali ecclesia Apostolorum,
ad ejusdem matris Virginis ecclesiam ex more
fiunt, exceptis illis sanctorum festivitatibus, in quibus
mos antiquus exigit, ad eosdem sanctos pertinentia
decantari.
Causa instituti hujus fuit nulla alia, quam summus
et maximus amor, ab omni rationali creatura,
quibuscunque modis rationabiliter fieri potest, exhibendus
post auctorem omnium matri auctoris
universorum.

Vinum maxime aquatum, insipidum, et vere
villum. Praeter alias et multo cum foenore mutuo
acceptas expensas, in emendo solummodo annonam
et vinum plusquam viginti millia solidos Cluniacensis
camerarius expendebat. Has angustias ego
videns, habito cum sapientibus fratribus qui tunc
vivebant consilio, prout mihi et ipsis rationabile
visum est, mesatica per decanias constitui, et ut
conventum Cluniacensem de pane, de fabis, et earum
sagimine quidam ex decanis uno mense, quidam
duobus mensibus, quidam tribus hebdomadibus,
quidam quindecim, quidam octo diebus, hoc
est, integro anno procurarent, ordinavi; et ut semper
annuatim haec constitutio servaretur, universorum
fratrum assensu et voluntate in capitulo praecepi

et scripto firmavi.
Hoc ita ut decretum est multis postmodum annis
servatum est. Procedente dehinc tempore visum
est tam mihi quam fratribus ut quaedam de pristina
ordinatione mutarentur, et aliquae decaniae quae mesatica
faciebant ad alios monasterii usus, juxta quod
ratio exigebat, deputarentur. Ea de causa decania
quae Masilias dicitur, quia magis avenae quam frumenti
ferax est, ad procurandas omnium hospitum
equitaturas deputata est. Galiniaco quaedam aliae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.