PL 189, col. 1307

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

haberent, nec refectorium, nec dormitorium commune
haberent. Asserebat etiam sub clerici sui et
multorum tam abbatum quam monachorum religiosorum
testimonio, quod praefatus abbas antequam
vita decederet, sibi conquestus fuerat quod
monachi sui inobedientes sibi et prorsus rebelles
existerent neque disciplinam aut correctionem
ullatenus recipere vellent. Hoc ipsum sub multorum
audientia idem abbas domino nostro regi intimaverat.
Nos quoque, charissime Pater, oculis
nostris in eodem monasterio positi vidimus, quod
proprias domos haberent et praebendas more saecularium
clericorum capiebant. Tunc quoque in
conspectu regni in tanta controversia positi, neque
tonsuram neque habitum monachi exhibeant, sed

semilaici quodammodo deridendos se ostendebant.
Allegabant praeterea religiosi viri quod personam
suis vitiis consentientem ex industria elegissent.
Collectis itaque in unum harum objectionum summis
adjudicatum est non potuisse non monachos
abbatem eligere, eum praecipue, qui nunquam monachus
exstitisset. Jussi sunt deinde tam monachi
quam beneficiati et ministeriales Ecclesiae, ad curiam
quae Spirae in Purificatione B. M. celebrata
est, convenire, ubi post multam monachorum pertinaciam
tandem pari voto et unanimi consensu
expetierunt sibi dari in Patrem et pastorem animarum
suarum virum nominatae religionis vestrae
sanctitatis filium videlicet abbatem Erliacensem
Eilulphum. Dominus vero noster rex communicato

tam Basileensis episcopi quam aliorum religiosorum
consilio, praedicto concessit Morbacense monasterium
sub ea spe et sub tali mandato, ut praefatam
Ecclesiam in divino cultu et monastica religione
reformaret. Super quo pedibus vestrae celsitudinis
humiliter advoluti devote clementiam vestram
imploramus, ut quod tam bene et tam bonorum
suffragio inchoatum est, ad honorem Dei, vos
vestra benedictione et confirmatione perficiatis,
neque pietatis aurem aliquibus pseudomonachis
his tam recte gestis contradicere volentibus, inclinare
dignemini.
EPISTOLA CCXVIII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Imperatorem adversus eum nihil moliri et de victoria a juniore rege reportata in Guelfonem et Godebaldum. [(Anno 1150.)]

Reverendo Patri suo et domino EUGENIO uni et
universali pontifici, frater WIBALDUS Dei et vestra
gratia id quod est in Ecclesia catholica, seipsum
et sua universa.
Apostolus Joannes dicit: Non diligamus verbo
neque lingua, sed opere et veritate. Nos illorum igitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.