PL 189, col. 1315

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

non praesumimus, tum propter varios et incertos
eventus rerum, tum ne in arduas et arcanas res et
in secreti vestri profundum nos temere et importune
ingerere aestimaremur. Petitiones nostrae quae
in scriptis habentur, ut a clementia vestra humiliter
exaudiantur, humiliter imploramus, quoniam
nisi ad labores Corbeiensis Ecclesiae tolerandos benedictam
manum auxilii vestri nostrae pusillanimitati
porrexeritis, avolare nos oportet et requiescere
a pusillanimitate spiritus et tempestate. Sanctitatem
vestram ad regimen Ecclesiae catholicae in longa
tempora Dei misericordia conservare dignetur.
Wibaldus abbas Corbeiensis petit, ut dominus
papa scribat H. Mindensi episcopo, quatenus sine
mora Kaminatensem ecclesiam reconciliet, quam

ideo pollutam esse judicavit, quod puer unus monachus,
dum in resarciendo tecto ecclesiae architectis
subministrat, de culmine in pavimentum
ecclesiae collapsus est, et ita absque ulla sanguinis
effusione exstinctus, quam per anni fere spatium
reconciliare noluit. Et quod de parochianis suis
Thiderico de Rekelinge ac Reinberto et Thiderico
filiis ejus, qui praedia Kaminatensis ecclesiae invaserunt,
justitiam faciat, ut si infra triginta dies post
acceptas litteras possessiones non dimiserint, et
ablata in integrum non restituerint, excommunicationi
eos subjiciat.
Item petit, ut domino A. Bremensi archiepiscopo
scribatur, quatenus praedia Kaminatensis ecclesiae,
quae in terra sua sunt, abbatem retinere adjuvet, et

eas praecipue possessiones, quas Juditha abbatissa
post depositionem suam alienavit, et invasores nisi
infra triginta dies post acceptas litteras resipiscant,
excommunicet. Item petit ut in eumdem modum
scribatur H. Ferdensi episcopo. Item petit ut duci
Saxoniae in eamdem sententiam scribatur. Item
petit ut tam Coloniensi archiepiscopo, quam Coloniensi
ecclesiae districte et dure scribatur, de Juditha
abbatissa de Jesika, quae abbatia est in fundo
et parochia Coloniensi, quae non solum clausa et
correcta non est, sed etiam per totam terram cum
suis corruptoribus volitat, et bona Kaminatensis
ecclesiae, a qua per bonae memoriae Thomam cardinalem
apostolicae sedis legatum deposita fuit, et

sententia depositionis a domino papa in synodo Remensi
confirmata, quae nisi deposita aut excommunicata
fuerit, nullo modo cessatura est.
EPISTOLA CCXXIX. H. MORAVIENSIUM AD WIBALDUM ABBATEM. Optatum ad papam iter ei deprecatur. [(Anno 1150.)]
WIBALDO serenissimo domino et Patri suo venerabili
sanctae Corbeiensis ecclesiae abbati, H. Dei
per patientiam Moraviensium id quod dicitur, servitutis
cum devotione orationis mutuae participationem.
Vestrae litteras benignitatis veneratione debita
suscepimus ex quibus desiderio quod desideravimus,
vos videlicet, quia salvum esse percepimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.