PL 189, col. 1316

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

gratias divinae pietati exsolvimus, non enim vestram
minus quam nostram sospitatem et prosperitatem
desideramus, et ab eo, haec qui praestare potest
precibus, licet indignis, augeri et conservari deposcimus.
Quod autem facietenus vestra pietas videre
nos tantum desiderat, grates quidem agimus, ipsam
tamen proinde quod nos videre non valuit, minime
dolere rogamus, cujus praesentiam nostri cordis a
memoria nec locorum spatia nec tormenta infirmitatis
continua amovere queunt. De caetero quoniam
vestrae sublimitatis excellentia pro nobis usque adeo
humiliari non dedignatur, quod nostrae verbula parvitatis
domino nostro papae sese velle deferre promittat,
ei humiliter inclinamus, et ut vestrum iter
angelus Dei comitetur, votis omnibus optamus. Et

quoniam impraesentiarum ad praedictum dominum
nostrum, quod deferamus, nihil aliud habemus, nostras
ei continuas mandari oratiunculas, infirmitatem
quoque vestrae relatione gratiae insinuari rogamus.
EPISTOLA CCXXX. D. EPISCOPI PRAGENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ad papam profecturo mittit munus, oratque ut sui apud pontificem recordari velit. [(Anno 1150.)]
WIBALDO domino et Patri suo reverendissimo
Corbeiensis et Stabulensis ecclesiae abbati, D. licet
indignus Dei tamen gratia Pragensium episcopus,
cum sinceritate servitii exiguas orationes.
Regalibus vos occupatum negotiis et regali assidentem
lateri gratulamur. Hoc enim gratia vestra ex
antiquo apud parvitatem nostram multis beneficiis
obtinuit, ut profectui vestro congaudeamus. Verum
tamen quod litteras vestras omni suavitate et mellita
dulcedine plenas mittere dignatus estis, quantas impraesentiarum
valemus gratiarum actiones sincerae
paternitati vestrae referimus, et licet corpore disjunctos
diversitas locorum separet, nunc tamen praesentia
vestra spiritu nostro quotidie prae oculis habita
per scripta vestra est renovata. De caetero quia
tantam gratiam humilitati nostrae in oculis vestris
Dominus contulit, ut in curia quoque Romana nostri
memor esse velitis, et inde quidem vobis gratias

agentes obnixe postulamus, quatenus immeritae
personae nostrae memoriam quantulamcunque dignabimini
apud dominum apostolicum facere non
abnuatis. Praeterea quamdam parvulam charitatem
sinceritati vestrae transmisimus, rogantes et in Domino
obsecrantes ut benevole eam suscipiatis, et ex
ea saltem equum servientis vobis ferrare non abnuatis.
Honestam ac Deo devotam ac dilectam familiam
vestram ex obsequio parvitatis nostrae, dominum
quoque cancellarium amicum nostrum salutare
dignemini. Orantem pro nobis sinceritatem
vestram, nobis multum necessariam, in pace et pro
speritate Dominus Deus sanam et incolumem conducat
et reducat, et longaevo tempore custodiat.
EPISTOLA CCXXXI. EMELERI MONACHI AD WIBALDUM ABBATEM. Commendat ei A. praesentium litterarum portitorem. [(Anno 1150.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.