PL 189, col. 1319
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
scribere supersedemus, cum in proximo, id est
circa Purificationem beatae Mariae et adventus domini
regis Lotharingiae et vester ad nos reditus exspectetur.
Interim autem benignitatis vestrae mansuetudini
humiliter significamus, quod propter charitatis
unitatem et gratiam, quam ad Corbeiensem
habemus Ecclesiam, venientem ad nos fratrem vestrum
J. Corbeiensis Ecclesiae filium debita compassione
collegimus, et aliquanto tempore nobiscum
detinuimus, cui etsi minus impenderimus, quam
ejus poposcerit necessitas, tamen fraterne ipsi contulimus,
quod pati potuit rerum nostrarum exiguitas.
Et quoniam orationis voto completo, ad locum
professionis suae, ad Ecclesiam quae eum nutrivit et
aluit, redire disposuit, sanctitatis vestrae pietatem
attente exoramus, quatenus petitionis nostrae interventu
et omnium nostrum pro eo humili satisfactione,
ita omnem praeteriti temporis noxam remittatis
ut absque gravioris poenae sententia fratrum suorum
collegio eum pie restituatis. Sufficit ei namque, Pater
charissime, ad omnium excessum suorum veniam
hiemis gravis asperitas, et viae longioris non parva
difficultas. Quare iterum atque iterum supplicamus,
ut ad misericordiam et requiem ei valeat nostrae petitionis
intercessio.
EPISTOLA CCXXXV. ANSELMI EPISCOPI HAVELBERGENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Declarat se deinceps residere velle in Ecclesia sua cum fratribus suis, quos laudat. [(Anno 1151.)]
WIBALDO venerabili abbati, charissimo sibi, ANSELMUS
pauper Christi, orationes quotidianas et obsequium
quotidie paratum.
Charissime, scripsisti mihi familiariter et breviter,
sed mihi multa de te et de me scire volenti pauca
non sufficiunt. Utinam per triduum saltem simul
sederemus et in medio nostrorum noster cancellarius
sederet, ut mutua collocutione in omnium nostrum
notitiam veniret, quod singuli intra se clausum
tenerent! Ego quidem iterum jam in alveum
cordis mei regressus sum, nec sponte mea de caetero
adeo supereffluere disposui, ut ad instar torrentis
lutum colligam quo involvar, et coenulentam turbationem,
quam saepe passus, sum iterum patiar.
Quid enim mihi inter molentes, licet alter interdum
assumatur, ubi continuus et infinitus est circuitus?
quid mihi in agro, ubi licet assumatur, tum vix unquam
deest sol urens et aestus percutiens, seu alia
quaevis tentationis intemperies. Quinimo in lectulo
conquiescam, ubi licet alter interdum relinquatur,
tamen alter nequaquam tot tentationibus expositus
frequentius assumitur. In praesepio meo Havelberg
pauper Christi cum fratribus meis pauperibus Christi
maneo, ubi alii turrim fortitudinis aedificant a
facie inimici, alii sunt in excubiis ad defendendum
contra insultus paganorum, alii divinis obsequiis