PL 189, col. 1322

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

forsitan negotiis intentum schedula longior aut
prolixior epistola oneraret, fratri vestro custodi
scilicet ecclesiae, reliqua narranda commisimus,
a quo de statu rerum nostrarum et tam de his
quae intus sunt, quam de his quae foris aguntur, si
opportunum fuerit, plenius audire poteritis. Paternitatem
vestram ad honorem Ecclesiae suae omnipotens
Deus incolumem custodiat. De Vilippes,
si opportunitas acciderit, petimus, ut mentionem
coram rege faciatis.
EPISTOLA CCXXXVIII. STABULENSIUM MONACHORUM AD CONRADUM IMPERATOREM. Conqueruntur de Goswino de Hengebach et Everardo ejus fratre. [(Anno 1151.)]

Gloriosissimo atque invictissimo domino suo
Romanorum imperatori Augusto CONRADO, humilis
Stabulensis Ecclesiae congregatio, quidquid regiae
majestati tantillus debet ac potest conventus.
Si excellentiae vestrae, serenissime domine, aliquomodo
gratiarum actiones reddere nostra posset
exiguitas, id tanto exsequi curaremus attentius,
quanto in colligendo Patre nostro Ecclesiae vestrae,
in qua positi sumus, misereri dignemini propensius.
Inde est, quod continuis missarum celebrationibus
ac vigiliis, assiduis precibus, et eleemosynis
Deum pro statu regni vestri, pro utilitate vestra
vestrorumque exoramus devotius postulantes, ut is,
in cujus manu sunt omnium potestates et jura regnorum,

eos qui in sua feritate confidunt, per vos
potenter comprimat, quo liberius paci et utilitati
Ecclesiarum Dei vestra clementia postmodum providere
valeat. De caetero, mitissime domine, quoniam
specialius quodammodo protegere eas Ecclesias
vestra debet majestas, quae ab inclytis praedecessoribus
vestris imperatoribus sive regibus honestiori
cultu et ampliori magnificentia sublimatae
existunt, speciali quadam confidentia ad vos accedere
audemus, ubi clementiae vestrae genibus provoluti,
humiliter conquerimur de Goswino de Hengebach
et fratre ejus Everardo, qui contra omnem justitiam
in die pacis, in festo scilicet apostolorum
Simonis et Judae, sex carratas vini cum animalibus

nobis violenter abstulerunt, et pauperes nostros,
qui plaustra sequebantur, captos, gravissimis poenis
afflixerunt: super quo cum vestram parati essemus
expetere justitiam, tandem causa domini cancellarii,
qui damno nostro pie condescendebat, homines
nostros pene nudos, et aliquam partem accepti vini
atque animalium nobis reddiderunt, promittentes
se in brevi tempore coram domino cancellario
omnia reddituros. Hac itaque sponsione accepta,
hucusque frustratoria spe seducti exspectavimus,
nunc demum post longam moram et graves expensas,
certi quod nihil ab eis reciperemus, nisi ad
hoc per efficacem nuntium vestra regia compellat
auctoritas, quod ut facere respectu Dei dignemini
suppliciter Ecclesiae vestrae deposcit universitas.
EPISTOLA CCXXXIX. JOANNIS NOTARII AD R. PRINCIPEM ET COMITEM RIC. De foedere Guelphi cum rege Siculo. [(Anno 1151.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.