PL 189, col. 1323

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

Charissimis dominis suis R. princ. et comiti RIC.,
JOANNES notarius eorum fidelissimus, salutem et
servitutis obsequia.
Per omnia vobis fidelis existens, quae scio vobis
notifico, et in quibus possum servitium reddo. Sciatis
itaque Guelphum domini regis Conradi proditorem
cum Siculo concordem esse, magnamque
pecuniam ab eo accepisse et clam ductu Cencii Frajapani
et Gataguefi Romam transiit, homines tamen
sui cum quatuor Saracenis et totidem dextrariis

Romae a senatoribus capti et dimissi fuere, qui
litteras ex parte Siculi Friderico duci Suaviae, Henrico
duci Saxoniae, Bertolfo filio ducis Conradi,
Conrado duci de Cebering pro damno et guerra domini
regis Conradi deferebant, quibus commonebantur
et rogabantur a Siculo, ut quae illis Guelphus
de suo proficuo diceret, facerent. Studeatis
ergo filio regis et etiam domino regi Conrado et
fidelibus suis ista notificare, ut sint inde muniti, et
illi capiantur, si fieri potest. Caeterum sciatis quod
Cencius Frajapane, quantum potest, vobis nocere
studet, et papa ejus consilio, et hoc ita verum est,
quod cardinales laudaverunt se coram C. Frajapane,
et dixerunt se vos conclusisse, et Graecos Venetiae

tanquam canes et mastinos, ita ut nihil possitis
nocere Siculo ex hac parte. Ipse papa nuntios
misit ad Siculum pro vestro damno, si cum eo
poterit quod vult perficere, et treugas cum eo habet
usque ad quadrennium adhuc. Propterea in eo non
confidatis, nec de vestris vos aut Graeci ei tribuatis,
quoniam totum illud amitteretis, et melius foret si
sandalia pauperibus aut hominibus vestris dedissetis.
Cum senatu igitur et populo Romano conveniatis,
quoniam per illos, juvante Deo, vincere poteritis.
Graeci autem large distribuant sua, quoniam,
dicente Salomone: Pecuniae obediunt omnia. Et Siculus
in avaritia Graecorum confidit, idcirco tempore
opportuno sua disperdit; ita et ipsi faciant,
si vincere volunt.
EPISTOLA CCXL. WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Monet nihil ipsi esse timendum, et colloquium apud Cranaha non esse praetermittendum, hostem denique esse persequendum. [(Anno 1151.)]

Inclyto triumphatori, et magnifico domino suo
CONRADO, Dei gratia Romanorum imperatori augusto,
frater WIBALDUS eadem gratia id quod est in
Ecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem
regibus.
Licet extra fines Saxonum longiuscule simus positi,
et crebris eorum colloquiis interesse non possimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.