PL 189, col. 1324

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

tamen cum omni studio et instantia sollicite
inquirimus, ne forte adversus vestram quietem aliquid
quoquomodo agatur. De quibus omnibus, licet
capellanus vester Herebertus, qui nuper totam terram
peragravit et universa subtiliter perquisivit,
vestram possit plenius informare prudentiam; tamen
vestrae celsitudini breviter suggerimus, quod
nihil omnino sentire potuimus, quod vestram debeat
magnanimitatem commovere. Non deerunt tamen
aliqui qui, sub specie firmioris fidei, sub colore
propensioris charitatis, quaedam horribilia et grandia
vestrae sapientiae proponant, ut hoc tanquam
piae sollicitudinis et praemonitionis titulo emolumentum
a vobis accipiant. Sed ingens illa prudentia,
quae ab omnium bonorum largitore vobis abundantius

collata est, omnia probabit et quod bonum
est tenebit. Nulli vero assensum praebeat vestra
majestas dehortanti, quod ad colloquium apud Cranaha
non veniatis, quoniam principum vestrorum
animi fatigarentur et quamdam argutae conjecturae
materiam sumerent, quod eos suspectos haberetis,
quos toties vocatos videre non velletis. Veniatis autem
sicut dominum et imperatorem decet, maxime
cum colloquium breve futurum sit, et si cujus fides
claudicare videtur, ita instaurabitis, ut si vobiscum
in veritate non operatur, tamen ab inimicis vestris
ei postmodum non facile credatur. Nullius autem
suggestio, nullius blanditiae, nullius etiam minae
vestram fortitudinem a proposito evertant, quin illum

hostiliter invadatis et sub pedibus vestris conculcetis,
qui totum imperium vestrum replet mendaciis,
et in hoc non sapienter gloriatur, quod contra
vos aliud velle vel posse agere existimatur. Per
fratrem Joannem diligenter et fortiter admonebitis
comitem Herimannum, ut nobiscum efficacius agat,
ne cogamur contra voluntatem nostram alia patrocinia
quaerere.
EPISTOLA CCXLI. WIBALDI ABBATIS AD H. ARCHIEPISCOPUM BREMENSEM. Gratias agit quod suum visitaverit monasterium, hortatur ut longiorem apud fratres suos moram faciat, atque armarii codices perlustret, et de futuro apud Mindam episcoporum colloquio. [(Anno 1151.)]
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Bremensis

Ecclesiae venerabili archiepiscopo, frater
WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica,
exiguas orationes et devota servitia.
Gratum nobis valde est et dulce quod monasterium
nostrum intrare et fratres nostros visitare et
consolari, nostrasque mansiones, quas pro hoc
ipso chariores habemus, ingredi, ac nostrum studium
laudare dignata est vestra sublimitas; sed hoc
nobis gratissimum et omnino cordi est, quod ad
easdem aedes venire, et longiorem inibi habitationem
facere, atque armarii nostri non solum
volumina, sed etiam schedulas evertere et perscrutari
promisistis. Utinam vivamus, utinam videamus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.