PL 189, col. 1325

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

utinam pace, quiete et otio frui valeamus, et
in his studiis nos invicem exercere, exacuere et
aut doceri vel docere possimus! quae vita tanto
esset beatior, quanto esset ad videndum et promerendum
propinquior, et ab hujus mundi coenulenta
voragine remotior. Venite igitur et pascite animam
vestram, honorate sacerdotium, instruite clerum,
firmate ordinem, propagate sacramentum. Sed haec
hactenus. De colloquio episcoporum, quod apud
Mindam habere decreveratis, cui etiam nos propter
privata negotia interesse vestra benignitate freti
disposueramus, utrum futurum sit necne incerti
sumus, pro eo quod dominum Patherburnensem et
Monasteriensem non venturos illuc fore pro certo
cognovimus. Causas equidem et intentionem conveniendi

ex parte audivimus et plurimum in Christo
laetamur quod ignis quem Jesus misit in terram,
et voluit ut arderet in pectore vestro vehementer
accensus est. Sed timemus et timendo dolemus,
quod industriam vestram et animi fervorem
praesentia tempora non ferant, pro eo quod Apostolus
dicit: Omnes quaerunt quae sua sunt, non quae
Jesu Christi. Quod si ignis, qui in corde vestro ardet,
emicare coeperit, et splendorem ac scintillas
emittere veremur, ne verius quam Elias dicere possitis: Relictus sum solus.
Proinde per praesentem
nuntium et per litteras vestras de omni voluntate
nostra super hac re certificari desideramus. De abbate
Herseveldensi, qui apud nos est, vestrum beneplacitum
intelligere optamus, quia non habere et

tenere, sed nec etiam diligere aliquem volumus, qui
vos et vestra ullo incommodi genere perturbet.
Monete amicum vestrum comitem H. diligenter
et familiariter, ut ipse ad depellendas injurias nostras,
sicut a domino rege in mandatis accepit, efficacius
intendat, quoniam et captivi nostri adhuc
in vinculis tenentur, et malefactores nostri in suo
castro morantur.
EPISTOLA CCXLII. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM EPISCOPUM MINDENSEM. Conqueritur de eo quod pacem oblatam et petitam accipere et dare noluerit. [(Anno 1151.)]

HENRICO Mindensi episcopo, WIBALDUS Corbeiensis
abbas, spiritu scientiae et pietatis abundare.
Postquam a colloquio vestro ad monasterium nostrum
regressi sumus, et tam fratribus nostris
quam aliis fidelibus Corbeiensis Ecclesiae, quae
apud Hamele gesta sunt, intimavimus, valde mirati
sunt et doluerunt, quod Corbeiensis Ecclesia, quae
vos aliquanto tempore et educavit et erudivit, in
nostra persona tantum sit a vobis despecta et tam indiscrete
tractata. Siquidem mandaveratis nobis primo
per praepositum Ecclesiae nostrae, deinde secundo
per Henricum sacerdotem, quod ad pacificum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.