PL 189, col. 181
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
suam et sumendi dicit, irrationalem nullo
modo existere potuisse declarat. Irrationalem quippe
animam moriendo ponere bruta animalia possunt;
resumere vero eam, quoniam post corpus nulla ejus
substantia est, omnino non possunt. Spiritus enim
post carnem deficiens, non habet jam ad carnem
reditum, quia communem moriens habuit cum
carne defectum. Proprium est igitur irrationalium
spirituum nunquam extra proprium corpus subsistere,
sicut rationalium nec post corpus unquam
deficere. Quaedam namque imago vel similitudo
deitatis rationali substantiae a Creatore indita est,
quam vel beatam, vel miseram, semper tamen necesse
est esse aeternam. Quae quia in bestiali spiritu
non est, cum suo corpore pariter eam interire necesse
est. Unde anima a bono Pastore pro ovibus
in mortem posita resumi non posset, si post mortem
non exstitisset; nec post mortem subsistere potuisset,
si rationalis ut homini non fuisset. Quid
vero aliud et illa vox crucifixi Domini, quam praemissam
in Psalmo supra posui, quid plane aliud indicat,
cum ait: Pater, in manus tuas commendo
spiritum meum? [(Luc. XXIII.)]
Nunquid non paucis
verbis universas talium errorum opiniones uno velut
impulsu praecipitat, unoque gladii ictu cervicem
erectam in communem perniciem secat? Neque enim
in manus Patris commendavit spiritum, qui nihil
post mortem existeret, nec deitatem commisit, quae
nil minus, nil majus recipiens, parque per omnia
Patri commendatione non indiget. Qua spirituum,
hoc est, bestialis et divini, opinione seposita, restat
ut spiritum, videlicet animam rationalem, in manus
Patris commendasse, et eum, juxta Evangelium,
inclinato capite tradidisse [(Joan. XIX)] , credatur.
Sed et si ad apostolicum symbolum sermo recurrat,
omnis Christiana lingua Dominum Jesum Christum
mortuum, et sepultum, et ad inferna descendisse
fatetur. Qui quoniam in carne non descenderit,