PL 189, col. 182
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
triduana corporis indicat sepultura. Nec quia in
sola divinitatis natura, invicta ratio manifestat.
Prudentia quippe, non potentia, percussisse superbum
scribitur: quem sola potentia percussisset,
si damnatum archangelum percussurus, in sola
deitate ad inferos descendisset. Oportebat autem, et
hoc aeternum consilium exigebat, ut superbus mundi
princeps a natura quam vicerat superandus, jactantiam
dolosae suae victoriae saepe victus amitteret; et
sicut de eo humana caro per Christum in terris
triumphaverat, ita et apud inferos per ipsum humana
anima triumpharet.
EPISTOLA II Venerabili et in Christi corporis membris plurimum praecellenti, domino PETRO sanctae Lugdunensis Ecclesiae archipraesuli, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, spiritum consilii et fortitudinis.
Ex quo, venerabilis et dilectissime mihi, excellentiam
sublimitatis tuae mea humilitas agnoscere
meruit, tenacissimo dilectionis glutino, ut te non
ignorare credo, mea anima tibi adhaesit. Sicut vero
ea, quae neminem fallit, conscientia mihi attestatur,
dilexi in te non antistitis dignitatem, non divitis
divitias, non potentis potentiam; non eam,
quae te circumstare poterat, quamlibet rerum temporalium
affluentiam; non illa, inquam, omnia dilexi,
quae videbantur esse circa te, sed ea tantum
quae agnoveram, et quae sola diligenda erant in te.
Dilexi certe in te, erga divina animi puritatem,
erga humana morum honestatem, amorem verae
sapientiae, in episcopali fastigio sincerae medio
critatem vitae. Istis et consimilibus animi tui multis
et magnis virtutibus illectus, etiam cum longe
positus esses tecum eram, neque a te saltem minimo
temporis spatio divelli poteram. At postquam
de Vivariensium colle ad Lugdunensium
montem te divina dispositio transtulit, atque