PL 189, col. 184

Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

obrui. Apertius autem exponere, quid suspicando
ista praemittere voluerim, nulla me ratio cogit,
quia et tui ingenii subtilitas hoc facile advertere
potest, et me eorum, qui inde notati scandalizari
possent, pudori vel irae consulere oportet. Sufficit
hoc nosse, me istis omnibus ad hoc unum tendere,
ut charitate illa, quae diversa conjungit, ita quod
jam esse coepimus, uniti permaneamus, ut nec
diversitas locorum, nec scissurae cordium, nec divisiones
linguarum, nec varii eventus rerum, unitatem
nostram, qua vere in Deo unimur, dividere
valeat, aut mundi mobilis et transituri instabilitas
a sui eam stabilitate ac firmitate convellere. Ad hoc
sane unum et solum, singulariter et praecipue hanc
inter nos charitatis unitatem firmari concupisco;

ut ejus utilitatem non solum ad salutem nostram,
sed etiam ad multorum aliorum referre studeamus.
Nam si, ut eam nomino, hoc vere illa virtus est,
quae charitas dicitur, non tam suae, quam aliorum
saluti invigilare, et pro ea omnimodis laborare debet;
quia, ut omnibus notum est, de ea ab Apostolo
dicitur: Charitas non quaerit quae sua sunt [(I Cor.
XIII)]
. Quod cum omnibus immineat, ut debitores
mandati, quo eis praecipitur, Diliges proximum
tuum sicut teipsum [(Levit. XIX; Matth. XXII)]
, omnibus
aeque ut sibi consulere debeant maxime hoc
eis incumbit, quibus specialiter aliorum cura commissa
est, quibus quasi pro ovium, filiorum, civium
custodia, pastoris, patris, speculatoris nomen
impositum est. Inter quos sancta paternitas

tua non minimum, imo magnum et praecipuum
Dei dispositione obtinet locum, ita ut in omnibus
Christiani populi spiritualibus principibus nullum
omnino habeat majorem, nisi sanctae et summae
sedis apostolicae praesulem. Magna, inquam, et vere
praecelsa, totaque coelestis est dignitas episcopalis
officii; nec minus magna et vere timenda, totaque
terribilis formido episcopalis periculi. Tibi
enim, ut bene recolit pastoralis sollicitudo tua, per
Ezechielem a Domino dicitur: Fili hominis, speculatorem
dedi te domui Israel [(Ezech. III)]
. Et item

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.