PL 189, col. 185
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem
ejus de manu tua requiram
[(ibid.)]
; et rursum: Si speculator viderit gladium venientem, et
non clamaverit, et venerit gladius, et tulerit aliquem:
sanguinem ejus de manu speculatoris requiram [(Ezech. XXXIII)]
;
et per Jeremiam: Ecce constitui
te hodie super gentes et regna, ut evellas et
destruas, disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [(Jer. I)]
.
Possem similibus testimoniis infinitum
opus contexere; sed quia sapienti et cuncta
hujusmodi cognoscenti loquor, oportuit de multis
pauca proponere.
Sed quorsum haec omnia? Ut excitetur pastoralis
sollicitudo tua ad subveniendum Ecclesiae Dei
sub tua cura laboranti, maxime hoc tempore,
quando instant tempora periculosa ante ab Apostolo
praedicta [(II Tim. III)] ; quando omnes quae
sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi [(Philipp.
II)]
, quando inter multos mercenarios vix aliquis
pastor invenitur, quando salute gregis contempta,
absque labore pastorali pastoralibus mercedibus
inhiant, quibus Deus exprobrat per prophetam Lac comedebatis, et lanis operiebamini, gregem autem
meum non pascebatis
[(Ezech. XXXIV)]
; et item: Vae pastoribus, qui pascebant semetipsos
[(ibid.)]
, et
rursum: Ecce ego super pastores, et liberabo gregem
meum, ne sit eis in direptionem, et non pascant
ultra pastores semetipsos [(ibid.)]
. Vere mercenarii,
non pastores, qui de mercedibus gregis impinguati
et ornati incedentes, gloriosi et sublimes apparentes,
salutari, honorari, et ab hominibus vocari
Rabbi gaudentes, secundum Domini sermonem
primos recubitus in coenis, et primas cathedras in
synagogis amantes [(Matth. XII)] , vident lupum in
ovium interitum venientem, et fugiunt, cernunt
pestilentiosi aeris corruptione infectas oves deperire,
nec succurrunt; mutua tabe consumi, et tacent,
diversis mortium generibus interire, et rident.
Sed quia non est propositi operis, aut officii
mei contra tales nunc agere, reprimendus est sermo,
et tecum potius quod coeperam peragendum.
Ad hoc enim te credo tali tempore in sublimi
Ecclesiae specula a Deo constitutum, ut aliis tacentibus,
tu pene solus quae Dei sunt mundo inclames;
ad hoc inter duces spiritualis praelii constitutum,
ut aliis fugientibus, tu cum paucis hostem
devincas; ad hoc non tantum episcopi, sed primatis,
vel patriarchae nomine insignitum, ut non
tantum populo te majorem, sed etiam ipsorum
principum te principem agnoscas, et universis magis
prodesse quam praeesse studeas. Accingere igitur
gladio super femur tuum, potentissime [(Psal.
XLIV)] , accendatur velut ignis zelus tuus, recordare