PL 189, col. 187
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
commune sit; non vestes dormitorii, sed
dormitorium idem sit. Concedo et ego magnum hoc
apud tales esse. Sed utinam vel hoc servetur! Utinam
plane vel hoc conservaretur, ut vel in eisdem
omnes domibus habitarent, et non sibi ad convivandum,
sive ad commanendum, aliorum et a suo ordine
alienorum domos eligerent! Taceo quae sequuntur,
non tantum eis parcens quantum pudori
meo, qui talia proferre erubesco, et sancto nostri
ordinis nomini consulens. Qui quamvis nulla immundorum
contagione maculetur, tamen a minus
eruditis et talium infamia scandalizatis nomen Domini
blasphematur. Unde et de his Scriptura loquitur: Vae his per quos nomen Domini blasphematur [(Isa. XLII)]
.
In quo namque non propter istos nomen
Domini blasphematur, qui in hypocrisi omnem sanctitatem
mentiri volentes, sed jam non valentes,
quia occulti esse non possunt, publici apostatae fiunt,
qui secundum figuram mulieris prostitutae divaricant
pedes suos omni transeunti, et perversa obedientia
inclinant dorsum malignis spiritibus, praecipientibus
incurvare ut transeamus? Fluxi, instabiles,
praecipites, superbi, cupidi, avari, quorum professio
praevaricatio, quorum stabilitas pervagacitas,
morum conversio est a Deo aversio, quorum obedientia
contumacia, quorum claustrum totus orbis;
quorum Deus venter, quorum abbas propria voluntas,
quorum jugum nullum, quorum mortificatio
est omnimoda carnis oblectatio. Hi loca Deo sacrata
male vivendo temerant, domum orationis speluncam
latronum faciunt [(Matth. XXI)] ; ibi perditis operibus
diabolo non vitulos aut arietes, sed animas
suas sacrificant, dicentes se nosse Deum, factis
autem negant. Isti sunt ligna infructuosa, inutiliter
terram occupantia, digna succidi, digna comburi,
pessimi coloni vineae, fructum in tempore suo reddere
contemnentes, et haereditatem filii in injustitia
detinentes. Faciendum est eis, quod patremfamilias
malis agricolis fecisse Evangelium loquitur: Malos
male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis,
qui reddant ei fructum temporibus suis [(Matth. XXI)]
.
Ita a te, qui hujus patrisfamilias vices obtines, talibus
faciendum est, ut si fructus justitiae de Domini
vinea Domino reddere noluerint, nequaquam ejus
haereditatem eos occupare patiaris. Haec enim mala
ad cumulum perditionis eorum in tantum inveterata
obducto callo induruerunt, ut jam nec correptionis
verba audire nec etiam quaelibet durissima
disciplinae verbera sentire possint. Squamae quippe
sunt in corpore leviathan, de quibus dicitur: Una
uni conjungitur, et nec spiraculum quidem incedit
per eas [(Job LI)]
. Una alteri adhaerebit, et tenentes
se nequaquam separabuntur.
Sed hanc diabolici corporis pessimam unitatem
atque duritiam, durior verbi Dei gladius dividere,
acutior spiritualis pharetrae sagitta penetrare poterit.
Cujus gladii memorat Apostolus: Et gladium
spiritus, quod est verbum Dei [(Ephes. VI)]
. Et de sagitta
propheta: Posuit, inquit, me sicut sagittam