PL 189, col. 188
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
electam, in pharetra sua abscondit me [(Isa. LIX)]
.
Hanc sagittam, videlicet te, venerabilis atque amantissime
Pater, in pharetra consilii sui Deus ab aeterno
usque ad haec tempora abscondit, et nunc de arcu
fortitudinis suae ad conterendos inimicos suos, ut
credimus, emisit, et gladium hoc est, verbum suum
in ore tuo posuit, quod secundum Apostolum non
est alligatum [(II Tim. II)] , et de quo dicitur: Maledictus
qui prohibet gladium suum a sanguine [(Jer.
XLVIII)]
. Hoc gladio, juxta Psalmistam, dividuntur
linguae impiorum et iniquitates et contradictiones in
civitate [(Psal. LIV)] . Sanctifica ergo rursus manus
tuas Domino, quae semel sanctificatae sunt in sacerdotio,
quia secundum beatum Gregorium, nullum
gratius offertur Deo sacrificium, quam zelus contra
peccatum. Pudeat generositatem sanctae animae tuae
provinciam tibi commissam, ecclesiastica dignitate
omnibus Gallicanis Ecclesiis superiorem, et religione
esse inferiorem. Ut enim cernere datur, per totam
Occidentis plagam, et maxime intra hanc nostram
Galliam, religiosa loca, et quae nunquam fuerant
frequentissime oriuntur, et quae inveteraverant renovantur.
In Lugdunensi vero provincia e contrario,
et nova fere nulla orta sunt, et vetera jam pene
nulla sunt. Fuerit hoc tempori et strenuitati tuae a
Deo reservatum, ut si nova condere non est facultas,
saltem ad vetera renovanda adsit totus nisus atque
voluntas. Habebis ad hujus rei adjutorium, totum,
quale esse potest, posse meum, et illum qui tibi ad
omnia sufficit Deum. Sit tuum ejus accepta gratia
incipere: erit illius opus suum a te coeptum perficere.
Licet igitur hoc opus valde arduum esse non
ignorem; de Dei tamen gratia et tua probitate confidens,
hortor, supplico, moneo, et per omnipotentis
Jesu Christi misericordiam obtestor, ut tam bonum,
tam Deo placens, tam salutiferum studium,
nullae a corde tuo curae pellere valeant; sed maneat
in mente tua radix sanctae intentionis, quousque ad
optabilem fructum gloriosae prodeat actionis. Nam
nec mihi desunt innumerabiles rerum temporalium
sollicitudines, pro quibus tuam necessario, ut moris
est, sollicitare possem beatitudinem. Sed non est
nunc mihi super auro et argento quaestio: non est
super injuriis, depraedationibus, exustionibus, et
variis ac multiplicibus rerum nostrarum damnis, ad
aures majestatis tuae solita interpellatio. Illud unum,
illud singulare, illud praecipuum, et saepe dicendum,
saepe rogandum, oro, rogo, obsecro, ut huic divinae
rei, cui nihil humanum non dico praeponi, sed nec
componi debet, cuncta supponas; et teipsum etiam,
si necesse fuerit, ut bonus pastor pro tanta tantarum
ovium salute impendas. Paratus sum et ego, ad
quem non ex cura, sed ex charitate hoc pertinet,
nec meis nec mihi pro hac Dei causa parcere; nihilque
in praesenti remunerationis sperans, non
tantum mea, sed et meipsum impendere. Haec certe
tota et sola ad te scribendi causa fuit. Caeterum tibi
videndum, ne frustra fuerit. Oro ergo in fine epistolae
mihi dulcissimam et totis visceribus amplectendam