PL 189, col. 509
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
amastis, gloria excidistis. Advertite in vobis rebus
ipsis impletum quod Christus, quem negatis, patribus
vestris dixit, et de vobis, nisi resipiscatis, praedixit:
« Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti
fructus ejus [(Matth. XXI)]
. » Ablato ergo coelesti,
ablato jam a diuturno tempore, ipso regno terrestri,
agnoscite cujus impietatis merito hoc vobis
contigerit. Agnoscite tam dirae damnationis vestrae
causam hanc esse quod Christum, quem tanto ante
tempore venturum cantastis, legistis, praedicastis,
venientem non agnovistis, non suscepistis, non coluistis,
imo illo detestabili more vestro, sprevistis, subsannastis,
occidistis. Sed quid? Si converti disponitis,
non terreamini, quia occidistis. Non est ille avidus
ulciscendae mortis suae, si secuta fuerit correctio conversionis
vestrae. Oravit ille quondam juxta hominem
quem assumpsit pendens in cruce pro ipsis crucifixoribus
suis [(Luc. XXIII)]
, et non solum dum pateretur
oravit, sed et postquam a morte surrexit, eisdem jam
poenitentibus et conversis, indulsit. Non fuit immemor
mortem se pertulisse pro vita hominum, et quos
derisores et occisores habuit, eos conversos prompta
et vere largissima, et quae super omnem hominem est,
divina miseratione suscepit. Non deerit eadem infinita
largitas vobis, nec ea, quae universum pene mundum
collegit, paucitatem vestram, si eam non repellitis,
a numero salvandorum repellet. Credite legi vestrae,
non alienae; credite prophetis, non alienis, sed
vestris; credite Scripturis non alienis, sed propriis.
Cur saltem hoc non movet? Cur non movet hoc, quod
totum robur fidei Christianae, quod tota spes salutis
humanae ex vestris litteris originem habet? Cur non
movet, quod patriarchas, quod prophetas praenuntiatores,
quod apostolos praedicatores, quod summam
ac supercoelestem Virginem matrem Christi, quod
Christum ipsum auctorem salutis nostrae, qui et exspectatio
gentium a propheta vestro dictus est [(Gen.
XLIX)]
, non de barbaris gentibus, non de quibuslibet
nationibus, sed de genere vestro, de stirpe magni
Abrahae descendentes, suscepimus? Remitto ergo vos
ad vestri generis homines, remitto ad proprias, quas
a Deo accepistis, Scripturas, et ex his testimonia
profero, quibus cedere, quantalibet lis Judaica compellatur.
Non ignoro autem quod ex aliqua parte nobiscum
sentitis, ex plurima vero pertinaciter dissentitis.
Sentitis nobiscum quod Christum a prophetis
multifarie multisque modis praenuntiatum asseritis.
Dissentitis quod eum Dei Filium non creditis,
quod Deum negatis, quod aliorum regum more, temporaliter
regnaturum, quod non jam venisse, sed venturum
affirmatis. Eo igitur ordine quo proposita sunt
a nobis contra vos, capitula jam dicta exsequenda
sunt.
CAPUT PRIMUM. Quod Christus Filius Dei sit.
Audite ergo, Judaei, et ex Scripturis vestris Christum,
vel juxta vos Messiam, esse agnoscite Filium
Dei. Veni ergo imprimis, eximie prophetarum Isaia,
et genti nec tuo tempore nec nostro, veritati credenti,