PL 189, col. 510
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
rursum sua verba propone. Dic quid Deus
de Filii sui aeterna generatione dixerit: Nunquid
ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit
Dominus. Nunquid ego, qui generationem aliis tribuo,
sterilis ero? ait Dominus [(Isa. LXVI)]
. Quid
clarius, o Judaei, ad probandam generationem Filii
Dei? Si enim Deus genuit, quantum ad illum quem
genuit, necessario Pater est; et Filius Dei, quantum
ad illum qui genuit, necessario Filius est. Sed
nolo vos, non credo vos, tam stulte, tam insensate
desipere, ut aeternam Deitatis generationem carnali
generationi, aliqua vel tenui similitudine comparare
nitamini. Absit a vobis, absit ab omni intellectu
tam asininus animus, ut aeterna, ut ineffabilis, ut
incogitabilis omnipotentis Patris generatio, omnipotentis
Filii nativitas alicui terrenae vel usitatae
generationi, seu nativitati, modo quolibet comparetur!
Si quid tamen praeter corporalium generationum
similitudines, de tam ineffabili re, ab aliquo
simili trahi potest, sic Dei Filius de Deo dicitur genitus,
sicut lumen de lumine, radius a sole, splendor
ab igne. Hoc breviter dixerim, o Judaei, ne vel
vos intelligatis, vel nos intelligere putetis insulse
vel bestialiter, nativitatem Filii Dei. Unde hoc propheticum
testimonium cogit vos, non juxta quod
homo est, sed juxta quod Deus est, intelligere et
confiteri Christum esse Filium Dei. Nulli enim hoc
homini, nulli hoc angelo, nulli hoc prorsus creaturae
congruit, ut vel genitus a Deo, vel Dei Filius, quantum
ad deitatis naturam pertinet, sentiatur. Quod
si hoc nulli creaturae in quantum creatura est, congruit,
soli hoc Christo, qui in quantum Deus est,
de Deo natus est, convenit.
Sed succedant prolato testimonio lucidiora exempla,
et Christum Dei esse Filium, sole clarius manifestetur.
Dic, o David propheta Dei, rex populi tunc
Dei, pater secundum carnem Filii Dei: dic si Christum
sentis esse Filium Dei: Ego, inquit, constitutus
sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus [(Psal. II)]
.
Dic et quod sequitur: Dominus dixit ad
me: Filius meus es tu, ego hodie genui te [(ibid.)]
.
Quid ad ista, Judaei? Ecce ex persona Christi loquens,
dum ipsum regem a Deo constitutum dicit,
Christum fatetur, unctum praedicat, hominem affirmat.
Dum Deum ei dixisse subdit: Filius meus es tu,
ego hodie genui te, deitatem ipsius, qua naturaliter
est Dei Filius, indicat. Sed negatis, subsannatis.
Dicitis verba illa non ad Christum, non ad quemlibet
alium, sed ad ipsum tantummodo David pertinere,
qui super Sion olim vestram, super Jerosolymitanum
montem, olim sanctum, a Deo rex constitutus
sit. Dicitis eumdem David a Deo vocari
filium, vocari genitum, non quia vere Dei Filius, vel
a Deo genitus fuerit, sed quia sanctis moribus,
multis ei placens virtutibus, nomine hoc honorari
meruerit. Sed non fugit nos, o Judaei, non fugit nos
sensus iste, intellectus iste, quo etsi non hic, tamen
alibi saepe homines a Deo vocari filios legimus. Scimus
hoc dictum Pharaoni de patribus vestris: Filius